Charter Document - 04320022

Charter Document - 04320022


Charter Number: 04320022
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1288
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chunradus dei gratia Abbas in Altenburch tenore presentium protestamur et constare volumus vniuersis Quod dominus Wolframmus plebanus de Stregen Capellanus noster de nostra beniuola voluntate et consensu nostri capituli aream vnam in Ebenprunne sitam ad ecclesiam suam in Stregen iure proprietario pertinentem dominabus ad sanctum Pernhardum pro tercio dimidio talento denariorum Wiennensium vendidit et pro eisdem denariis possessiones alias sibi et sue ecclesie contiguas et magis vtiles duos videlicet agros cum pomerio et silua paruula apud Vulpem de Ekkenstain in recompensam dicte aree comparauit Ne autem huius empcionis seu vendicionis formam quisquam nostrorum vel dicti plebani successorum valeat irritare sed ut firma semper permaneat atque rata sanctimonialibus supradictis presentes dedimus literas sigilli nostri robore consignatas pariter et firmatas Datum et actum in Altenburch anno domini millesimo ducentesimo LXXXVIIJ tercio Nonas Junii