Charter Document - 04320021
| Charter Number: | 04320021 |
|---|---|
| Cartulary Title: | St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Perichta relicta domini Dietrici de Hohenwerch pie memorie tenore presencium publice profitemur quod omnia bona nostra proprietaria wlgo dicta anerstaribens aygen que nobis per mortem domini Vlrici bone memorie patris nostri de Staezz in Waiczendorf cesserunt et iure hereditario vacare ceperunt et quecunque ibidem quocumque nomine sive iure habere dinoscimur sacrosanctis monialibus in nova fundacione in villa dicta Chrueg manentibus libere donavimus Ita tamen quod eadem bona et percepcionem fructuum eorundem nobis ipsis pro tempore vite nostre volumus reservare Post mortem autem nostram eadem bona non obstante priori donacione in quatuor partes dividi et partiri ordinarimus videlicet Vlrico de Liennvelde ordinis cysterciensis duabus domicellabus monialibus in Pernek et Wilwirgi moniali in Chrueg filio et filiabus nostris sic quod unicuique puerorum illorum pro tempore vite sue post mortem nostram de memoratis bonis et redditibus ad claustra sua que inhabitant pars sua administretur Post mortem autem unius pueri iam dictorum puerorum nostrorum partem defuncti pueri seu mortui ad predictum claustrum in Chrueg perpetuo volumus pertinere Et sic de aliis pueris fiat postquam unus illorum mortuus fuerit quicumque fuerit ex hiis pars eiusdem de dictis bonis et redditibus nominato claustro semper libere deserviat atque cedat tam pleno iure sicut nos et pueri nostri tenuimus et possedimus bona sive redditus memoratos Jmmo eadem bona ad mensam devotarum dominarum prius dictarum volumus et ordinavimus specialiter pertinere Sic quod memoratis dominabus de dictis bonis et redditibus per totum conventum ultra statutam et ad debitam prebendam ipsis deputatam unicuique dominarum unum ferculum videlicet ad duo ova vel frustum unum piscis administretur plus solito atque detur Et sic singulis annis per totum annum vel in quantum dicti redditus pro tali consolacione sufficere poterunt ipsis dominabus superaddicionem huiusmodi prebende sue in remedium animarum predecessorum et successorum nostrorum ac nostre anime fieri volumus pro solacio speciali Vt autem hec rata maneant presentem literam cum inpressione sigilli nostri sive impensione ac aliorum nobilium virorum sigillorum videlicet honorabilis et reverendi viri domini Ebronis abbatis in Zwetel tunc temporis Domini Stephani de meyssow marschalci austrie Domini Hadmari senioris de Sunnberch ferimus conmuniri Testes huius sunt hii Dominus Aloldus de Cheyow Dominus Hadmarus de Hornsperch Dominus Lewtwinus dominus Hermannus et dominus Wulfingus fratres de Sunnberch Ortolfus de Ronberch Poppo de Liebnwerch Rapoto Erchengerus et haidenricus fratres de Gors Ministeriales austrie Dominus Poppo de Eyteinstal Dominus Hainricus de Pach dominus Wolfhardus de Duernpach milites Et plures alii fide digni Datum Anno Domini MCCLXXXVI quarto Nonas Januarii
