Charter Document - 04320015

Charter Document - 04320015


Charter Number: 04320015
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nicolaus episcopus servus servorum dei dilectis in christo filiabus Abbatisse et conventui monasterii sancti bernhardi de Chrueg Cysterciensis ordinis pataviensis dyocesis salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex asswete pietatis officio diligere propensius conswerit Et ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tanquam pia mater sue proteccionis munimine confovere Eapropter dilecte in domino filie vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus specialiter autem terras et domos ortos redditus vineas prata silvas grangias pascua piscarias possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli se noverit incursurum Datum aput urbem veterem Idus Septembris pontificatus nostri anno quarto