Charter Document - 04320011

Charter Document - 04320011


Charter Number: 04320011
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras audituris Heinricus Comes de Thebein nec non Wilwirgis uxor eius comitissa de Hardek salutem in omnium saluatore Vt ea que libere pro animarum remedio religiosis conferuntur sine impeticione quiete possideant necesse est res collatas per testes et scripta transmitti memorie posterorum Notum sit igitur omnibus presentibus et futuris quod nos unanimi uoluntate noue fundacioni sanctimonialium Cysterciensis ordinis in Maeilan quam sincerissima deliberacione plantandam suscepimus pro remidio animarum nostrarum tres uineas iusto empcionis tytulo per nos propria pecunia conparatas delegauimus post mortem nostram perpetuo possidendas Predicte uero uinee diversis in locis site hiis nominibus designantur videlicet in Pulka vna que dicitur Vitisser alia in Liutaker que dicitur Swipel tercia uero in Retzpach eiusdem uille nomine Retzpacher nominatur Vt autem hec nostra delegatio omni tempore firma permaneat iam dicto conuentui in Maeilan litteras has contulimus sigillorum nostrorum munimine roboratas cum testibus subnotatis qui sunt Dominus Heinricus senior de Witra Hadmarus et Heinricus filii eius Thymo plebanus de Werde Arnoldus plebanus de Theraz Heinricus miles dictus Grillo antiquus Leo miles in Werde Chunradus Purchdorfer Wolfkerus officialis in Liutaker cum aliis quam pluribus fide dignis Actum et datum in Hardek anno domini MCCLXX Nona Kalendas Maji hoc est in die beati Georii Martiris