Charter Document - 04320010

Charter Document - 04320010


Charter Number: 04320010
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Amen Que geruntur in tempore ne simul labantur cum ipso placuit ut ea que ad posteros volumus derivari scriptis reciperent firmamentum Noverint igitur universi huius litere auditores quod ego Hainricus senior de Witra et ego Chunigundis uxor eius ac ego Heinricus filius eorum Marschalkus austrie nos inquam considerantes fundationem sanctimonialium que ad nos tamquam ad fundatores respicit non posse ibidem durabiliter radicare propter causarum repugnanciam diversarum annuimus conmuniter animo diligenti ut amicus noster Stephanus de meyssow de cum predicte fundationis se totaliter intromittat transponendo ipsam et locando ubi cognoverit posse proficere et ei visum fuerit melius expedire Jam dicto Stephano presentibus nos firmiter obligamus quod prefate fundationi ac iuri advocacie eiusdem ex nunc renunciamus simpliciter et precise taliter ut in quocumque loco per eum transposita fuerit fundatio memorata ibi nullum ius debemus nobis aliqualiter usurpare hoc solum excepto quod super bona que nos contulimus domui prenotate defensores et advocati tenemur esse contradiccione qualibet non obstante In quorum omnium testimonium atque robur supradicto Stephano offerimus sigillorum nostrorum munimine has literas roboratas Datum et actum monasterio Zwetlensi anno domini millesimo ducentesimo LXXVII decimo Kalendas Augusti testibus annotatis qui sunt hii Dominus Hainricus Abbas de sancta Cruce Dominus Chunradus abbas de liligenveld Dominus Ebro abbas de Zwetla Hadmarus de Sunberch et filius suus hadmarus Hugo et hadmarus de Liechtenvels Otto et Albero de Rastenberch Poppo de Liebnwerch Ortolfus de Ronnberch Et alii quam plures