Charter Document - 04320009

Charter Document - 04320009


Charter Number: 04320009
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otakarus dei gracia Bohemie rex Dux austrie Stirie et Karinthie Marchioque Moravie Dominus Carniolie Marchie et Egre omnibus in prepetuum Cum ob omnipotentis dei reverenciam et honorem loca religiosa non solum a nostris progenitoribus vel a nobis constructa verum eciam que a christi fidelibus in nostris terris ad eius laudem devocione pia et optato cordis desiderio condita sunt pariter et fundata velimus specialis tuicionis presidio confovere sperantes eorum qui ibidem deo serviunt oracionibus graciam promereri scire volumus presencium inspectores tam posteros quam modernos quod cenobium dominarum religiosarum in maylan ordinis Cysterciensis quod dilectus noster et fidelis heinricus comes de hardek in memoriam salvatoris et eius dulcissime matris virginis gloriose sempiternam ac ipsius remedium anime dinoscitur exstruxisse eo iure et libertate gaudere volumus qua alia cenobia eiusdem ordinis gaudere conmuniter consweverunt videlicet quod omnia victualia pro ipso cenobio necessaria quocumque nomine censeantur deduci debent libere sine exaccione thelonei sive mute Quapropter singulis et universis nostris officialibus iudicibus et mutariis districcius inhibemus nostre gracie sub optentu ne quis dictas dominasin maylan vel ipsius cenobii procuratores ad solvenda thelonia de victualibus eorum debeat vel audeat aliquatenus coartare Et ut cenobium supradictum huiusmodi libertate deinceps plenarie uti possit ipsi damus presentem paginam nostri sigilli munimine roboratam Datum et actum Prage Anno domini millesimo ducentesimo LXXII Idus Marcii