Charter Document - 04320006

Charter Document - 04320006


Charter Number: 04320006
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus audituris tenorem presencium uel visuris Heinricus Comes de Hardekke Burchgrauius in Dewin paratum obsequium et fidele Quia beata virgo Maria Cysterciensis ordinis est specialis domina et protectrix tanto studiosius debent omnes fideles ipsum ordinem beneficiis et elemosinis promouere quanto ipsius beate virginis auxilium vniuersi fideles amplius sibi necessarium esse sentiunt ac etiam oportunum Ea propter constare uolumus tenore presentium vniuersis quod nos pro salute nostra ac illustris domine Wilbirgis nobilis comitisse vxoris nostre omniumque parentum nostrorum aminarum remedio cenobio sanctimonialium feminarum Cysterciensis ordinis quod Meylan dicitur quod nos vna cum honorabili viro domino Heinrico de Chvnringen concordi uoluntate fundauimus de consensu eiusdem nobilis domine et uxoris nostre bona que subscripta sunt liberaliter ac libere dedimus iuxta consuetudinem antiquam ipsius ordinis et eciam approbatam Videlicet in Livthaker decem talentorum redditus Et vnam Mageriam Jus quoque proprietatis de redditibus octo talentorum in Radendorf que deuota mulier domina Livchardis de Bulcha usque ad obitum suum retinere debuit iure dotis Promisimus etiam XV Modios frumenti et tres Carratas vini eidem cenobio annis singulis nos daturos pro quibus domina Abbatissa et conventus eiusdem loci res mobiles et peccuniam acceptarunt Vt ergo hec vniuersa et singula sorores prefati Cenobii libere sicut a nobis collata sunt possideant et quiete presentem litteram ipsis dedimus sigilli nostri robore et adnotatione testium communitam Testes sunt Hii Dominus Heinricus Abbas de Sancta Cruce dominus Pitrolfus de zwetil dominus Perhtoldus Abbas de Campo liliorum Heinricus de Chunringen et filii eius Heinricus et Hadmarus Otto de Rastenberch Wernhardus de Dahsperg Chvnradus de Kirheperch Vlricus de Grvnenpach Chvnradus de Purcdorf Herwordus de Symaningen Herwordus de Windekke Ditricus de Smida Fridericus de Rosenowe et Alij conplures Acta sunt hec in Meylan Anno domini MCCLXIX Tercio Idus Februarij Indictione vndecima