Charter Document - 04320005

Charter Document - 04320005


Charter Number: 04320005
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus audituris tenorem presencium vel visuris Heinricus Comes de Hardekke et hainricus de chunring ministerialis austrie salutem in eo qui est omnium vera salus Quia causis secularibus multipliciter occupati non possumus continua devocionis et oracionum instancia omnipotentis dei misericordiam inpetrare opportunum iudicamus omissiones nostras atque negligencias elemosinarum remedio conpensare Igitur pro nostra atque uxorum nostrarum domne Wilwirgis illustris comitisse et domne chunegundis liberorumque eius hainrici adelhaidis hadmari et marie salute omniumque parentum nostrorum animarum remedio cenobium sanctimonialium Cysterciensis ordinis quod maylan dicitur in pataviensi dyocesi concordi voluntate fundavimus dotantes illud possessionibus pro modo facultatum nostrarum quibus conventus dominarum cum familia sibi necessaria comode sustentari valeat sicut confectis super bonis eisdem auttenticis confirmavimus instrumentis Illud specialiter exprimentes quod universa bona que eidem loco dedimus cum omni iure proprietatis advocacie ac iudiciorum tradidimus ad ordinis potestatem quod nichil omnino nobis aut heredibus nostris de iure conpetit in eisdem sicut predicto ordini a sede apostolica atque eciam romano imperio est concessum Excepto duntaxat iudicio sangwinis videlicet pro homicidio furto raptuque mulierum quod utrique nostrum in bonis que ipse contulit prout sibi de iure conpetit remanebit cum ipse ordo iudicare non possit in casibus supradictis Si preterea contigerit locum eundem discordiarum aut belli tempore casu aliquo dissipari ita ut conventus persistere non valeat in eodem ad quemcunque locum idem cenobium translatum fuerit ad eundem locum debebunt bona que contulimus pertinere Quod si forte terra fuerit adeo devastata quod absit ut nec ibi nec alibi earundem monialium conventus possit persistere Dominus abbas de Zwetel ad quem pertinet filiatio domus eiusdem de omnibus possessionibus que loco attinebant iam dicto ordinabit quod secundum timorem dei iudicaverit expedire sicut expressum est in constitucionibus ordinis supradicti Ita tamen ut de ipsis bonis nichil penitus alienet Ut ergo hec universa et singula perpetua vigeant firmitate presentem litteram super hoc confectam sigillis nostris curavimus roborare Acta sunt hec in maylan Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono tercio Idus februarij Indiccione undecima