Charter Document - 04320004

Charter Document - 04320004


Charter Number: 04320004
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1266
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Clemens episcopus servus servorum dei Dilectis filiis abbati Cistercii eiusque coabbatibus Cysterciensis ordinis in generali capitulo constitutis salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut ex parte dilectarum in Christo filiarum abbatisse et conventus monasterii de Maylan pataviensis dyocesis fuit propositum coram nobis eedemque nullius ordinis observanciis sunt astricte ordini vestro secundum cuius regulam annis pluribus domino servierunt incorporari desiderent et institutis eciam informari Nos earum desiderium favore benivolo prosequi cupientes discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus si eis suffragantur proprie facultates de quibus sub clausura vivere valeant conpetenter ordini vestro si ad hoc dyocesani accedat assensus incorporantes easdem ipsas alicui abbati dicti ordinis conmittatis qui eas instruat regularibus institutis et in monasterio ipso cum expedierit officium visitacionis inpendat eiusdem dyocesani episcopi in omnibus que cysterciensis ordinis institutis non obvient iure salvo Datum Viterbii IV Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno secundo