Charter Document - 04320002
Charter Number: | 04320002 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum dei Dilectis filiis Cesariensi et de hailsprun monasteriorum abbatibus Augustensis et Eystettensis dyocesum salutem et apostolicam benedictionem Attendens dilectus filius nobilis vir hainricus de chunring Marschalcus austrie illud esse felix commercium cum terrena pro celestibus conmutantur pro sue ac parentum suorum animarum remedio monasterium in quo sint sorores cysterciensis ordinis de bonis suis in fundo proprio construere ad honorem dei et beate marie virginis gloriose proponit Quia vero aliquorum fratrum monasteriorum vestrorum presencia propter hoc dicitur indigere Discrecionem vestram rogamus monemus et hortamur attente per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes quatenus aliquos de huiusmodi fratribus quos idem nobilis a vobis pecierit et vosmagis utiles esse videritis ad construccionem dicti monasterii concedatis Datum apud urbem veterem VII Idus maij Pontificatus nostri anno tercio