Charter Document - 04320001
Charter Number: | 04320001 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum dei Dilectis filiis Cesariensi et de hailsprunna monasteriorum abbatibus Cysterciensis ordinis Augustensis et Eystettensis dyocesum salutem et apostolicam benedictionem Attendens dilectus filius nobilis vir hainricus de chunring marschalcus austrie illud esse felix commercium cum terrena pro celestibus conmutantur pro sue ac parentum suorum aminarum remedio monasterium in quo sint sorores Cysterciensis ordinis de bonis suis in fundo [proprio] iam incepit construere ad honorem dei et beate marie virginis gloriose Quocirca discrecionem vestram rogamus monemus et hortamur quatenus ei aliquas sorores monasteriorum vestrorum de quibus tam vos quam idem nobilis magis expedire videritis ad serviendum deo in ipso monasterio concedatis Datum apud urbem veterem II Nonas Junij Pontificatus nostri anno tercio