Charter Document - 04311005

Charter Document - 04311005


Charter Number: 04311005
Cartulary Title: Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1233 - 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

E[uphemia] comitissa de Pilesteine Al[beroni] de Arnsteine salutem et omne bonum Scire te volo quod dominus papa [iudices] dedit contra me super decimis in Sinwelden duabus vicibus et ego citata ab illis feci quod [] et quod persuasum est mihi ab illis quos consului super hoc verbo tandem excomunicata fui et multo tempore carui divinis Timens autem periculum anime mee absolucionem tandem pecii ab excomunicatione qua fueram ligata et compulsa sum iurare quod coram iudicibus parerem iusticie Iudices ergo sub debito prefati iuramenti auctoritate domini pape mandaverunt mihi ut preposito de Walthusen dimitterem possessionem predictarum decimarum quam coram primis iudicibus obtinuit et secundis quod ego tam de consilio bonorum et prudentum virorum qui mecum fuerant quam de mandato iudicum facere sum compulsa Scias ergo quod ego ab ipsa possessione cessi et quod non debes meo verbo nec meo nomine dictum prepositum in possessione dictarum decimarum aliquatenus inquietare