Charter Document - 04310020

Charter Document - 04310020


Charter Number: 04310020
Cartulary Title: Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1287
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine sancte et indiuidue Trinitatis Amen In quo omnis contestacio facta perpetuo robore consurgit Ego Vlricus dictus de Chrotental pariter cum vxore mea deuota Hilwiga et liberis constare volo presencium tenore inspectoribus vniuersis tam presentibus quam futuris Quod venerabili domino Ruedigero Preposito Totique Ecclesie in Waldhausen conuentui sub forma concambij assignaui in curia in dem Marthof iij solidos promptorum denariorum vsibus fructuarijs ac iure perpetuo perfruendos Ipse quoque venerabilis Rugerus Prepositus et Conuentus Ecclesie supramemorate mihi Vlrico de Chrotental et vxori mee Hilwige simul cum liberis in redditibus quatuor solidorum promptorum denariorum in Elmpach an dem Lehen suo iure quo vsi sunt libere tradiderunt E conuerso tali pacto quod de feodo iam memorato videlicet in Elmpach an dem lehen Ego Vlricus pariter cum vxore et liberis teneor sine aliquo fomite scrupuli annis singulis in festo beati Egidij Abbatis triginta denarios wiennensis monete Ecclesie sancti Johannis Ewangeliste deseruire Si vero quod absit Ego Vlricus seu vxor mea H seu liberi seu alij qui mei fuerint successores prefatum censum deseruire neglexerimus vel futuri negligere non pauescunt ex tunc sepe dicti sepius annotatum feodum in Elempach vnacum redditibus in Marthof Ecclesiam sancti johannis apostoli et Ewangeliste respicit vsu fructuario prout antea saluo iure Ne autem hoc scriptum dolo uel arte hominum malignancium per succedencia secula ualeat inmutari presens scriptum nostri sigilli tutamine iussi roborari testibus subnotatis Qui sunt Venerabilis dominus Rugerus Prepositus in Waldhausen dominus Otto Decanus dominus Fridericus senior dominus Heinricus et ceteri quam plures Acta sunt hec Anno incarnacionis dominice MCCLXXXVII ij Idus Junij