Charter Document - 04310012
Charter Number: | 04310012 |
---|---|
Cartulary Title: | Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alexander Episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs preposito et Conuentui Ecclesie in Walthusen ordinis sancti Augustini patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benediccionem Justis petencium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut peticio vestra nobis exhibita continebat Venerabilis frater noster Episcopus patauiensis attendens hospitalitatis opera quibus vacatis quodque rapinis et incendio Ecclesia vestra destructa laboratis rerum temporalium egestate sui Capituli accedente consensu Vobis et per vos ipsi Ecclesie vestre prout spectabat ad eum Ecclesiam de Mitterkirchen sue diocesis in qua jus patronatus habetis prouida deliberacione concesserat in Vsus proprios perpetuo retinendam Reseruata vicario qui pro tempore fuerit in eadem de ipsius prouentibus congrua porcione pro sustentacione sua et ad debita procuracionum diocesani loci et alia onera subeunda sicut in literis inde confectis dicitur plenius continerj Nos vestris supplicacionibus inclinati quod ab eodem Episcopo super hoc prouide factum est ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio comunimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre Confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dej et Beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum laterani VIII kalendas maij pontificatus nostri anno Trino