Charter Document - 04310008
Charter Number: | 04310008 |
---|---|
Cartulary Title: | Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otto commes de Eberstein Sacri Imperii per austriam et stiriam Capitaneus et procurator Judicibus in La et in Machlant et Officiali in strantendorf Salutem et omne bonum Mandamus vobis auctoritate jmperiali precipientes et nostra quatenus nullam vobis Jurisdicionem aut prouentuum receptionem seu exactionem in prediis Ecclesie Sancti Johannis apostoli et ewangeliste in walthusen aliqualiter vendicetis secundum quod a quondam Duce austrie Friderico inductum fuit eidem prout in ipsius priuilegio plenius continetur Qui autem contra tenorem huius scripti venire presumpserit Offensam jmperatorie maiestatis et nostram se nouerit incursurum Datum aput Cremis anno domini MCCXLVII X kalendas nouembris VI Indictionis