Charter Document - 04310006

Charter Document - 04310006


Charter Number: 04310006
Cartulary Title: Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Fridericus dei gracia Romanorum Imperator semper augustus Jerusalam et Sicilie rex tenore presencium notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod constituti coram nobis Hartwicus venerabilis prepositus et conuentus de Walthusen optulerunt culmini nostro quoddam scriptum patens indultum eis a quondam Liupoldo duce Austrie et Styrie supplicantes humiliter ut diuine pietatis intuitu paupertati sui monasterii consulentes idem scriptum renouare et confirmare misericorditer dignaremur Cujus tenor per omnia talis erat Nos itaque pietati moti qua in fauorem locorum venerabilium religiosis personis super eorum iustis peticionibus fauorabiliter inclinamur dictorum prepositi et conuentus supplicacionibus nanuentes idem rescriptum renouamus et de plenitudine imperialis gracie confirmamus mandantes et sub interminacione gracie nostre firmiter precipientes quatenus nullus sit qui predictos prepositum et conuentum contra presentis renouacionis et confirmacionis nostre paginam presumat temere molestare Quod qui presumpserit indignacionem nostram se nouerit incursurum Ut autem predicte renouacionis et confirmacionis gracia eidem preposito et conuentui ac ipsorum monasterio inuiolabiliter obseruetur presentem paginam conscriptam sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari Testes sunt hii venerabilis Sifridus Maguntinus archiepiscopus Ecgebertus Babbenbergensis S Ratisponensis imperialis aule cancellarius Rudegerus Patauiensis Conradus Frisingensis episcopi Otto comes palatinus Reni dux Bawarie Heinricus lantgrauius Thuringie [] dux Karinthie marschalcus Heinricus de Babbenh et alii quam plures Actum anno dominice incarnacionis MCCXXXVI mense Febr X indict Datum apud Wiennam anno mense indictione prescriptis