Charter Document - 04310005
Charter Number: | 04310005 |
---|---|
Cartulary Title: | Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Nos de domo S Floriani et de aneso decani ab apostolica sede iudices delegati Constitutis in presencia nostra preposito de Waldhausen et nobili domina Comitissa de Peylnstain super decimis in Sinibelueld legi fecimus litteras quibus tercius coniudex noster Abbas de Pomgartenberg absenciam suam racionabiliter excusavit Unde nos in negocio de iure debuimus procedere Prepositus itaque in audiencia nostra proposuit et tam per testes quam per instrumenta probavit quod per alios iudices dudum missus fuerat in possessionem causa rei servande ac postmodum per nos verus fuit possessor declaratus et quod domina comitissa se non defendendo prioribus iudicibus nec nobis excomunicationis vinculo fuerit innodata Ipsa quoque comitissa in iure confessa est se fuisse excommunicatam et petendo absolutionem iuratoriam cautionem prestitisse quod coram nobis iusticie pareret Nos igitur auditis et intellectis et diligenter examinatis que dicta sunt et lecta quod euidenter constitit nobis prepositum verum de iure existere possessorem dicte comitisse sub debito prestiti iuramenti mandauimus quatenus dicto preposito possessionem predictarum decimarum dimitteret et illa prehabita deliberacione mandatum nostrum humiliter suscepit sepedicte renuncians possessioni Auctoritate ergo qua fungimur confirmamus preposito sepedictam possessionem illarum decimarum impendentes ei canonicam defensionem et excommunicantes omnem qui eum in eadem possessione inquietare presumpserit Huius rei testes sunt Abbas de Sitensteten Magister Ulricus de Gersten Marquardus Canonicus de Waldhausen Magister Gotschalcus de Munspach Magister Fridericus de Nerden et quam plures alii testes fide digni Data [] Aprilis Anno ab incarnatione domini Millesimo CCXXXIII