Charter Document - 04300003

Charter Document - 04300003


Charter Number: 04300003
Cartulary Title: Traunkirchen, Benediktinerinnen 1181 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus Vniuersis sacri Romani Imperii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum Regalis excellencia tunc sui nominis titulos ampliat et extollit cum loca diuino cultui mancipata ac personas inibi domino famulantes benigno fauore prosequitur et earumdem iustis peticionibus fauorabiliter se inclinat Nouerit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas quod nos deuocionem sinceram qua dilecte in christo [] Abbatissa et Conuentus de Travnchirchen Patauiensis diocesis circa diuini cultus obsequia iugite rei feruenter inuigilant generosius attendentes considerantes quo benignius integre fidei puritatem qua erga nos et Romanum Imperium coruscare dicuntur propter quod cupimus earumdem Monasterium et in spiritualibus esse floridum et in temporalibus opulentum deuotis ipsarum Abbatisse et Conuentus supplicacionibus inclinati omnia priuilegia gracias libertates concessiones et Jura a diuis Imperatoribus et Regibus Romanorum nec non Ducibus Austrie et Styrie predecessoribus nostris Monasterio prenotato concessa prout rite concessa noscuntur et prouide sepedicto Monasterio ac personis in eo diuino obsequio mancipatis de liberalitate regia confirmamus innouamus et presentis scripti patrocinio conmunimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis et innouacionis infringere vel eidem in aliquo ausu temerario contraire Quod qui forsitan attemptare presumpserit grauem nostre maiestatis offensam se nouerit incursurum In quorum omnium testimonium et perpetuum roboris firmamentum presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo iussimus conmuniri Datum Wienne VII kalendas Julij Indictione V Anno domini MCC Septuagesimo Septimo Regni vero nostri Anno quarto