Charter Document - 04291018

Charter Document - 04291018


Charter Number: 04291018
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Ladizlaus Dei gracia rex Hungarie fidelibus suis [universis iudicibus comi]tibus curialibus comitibus collectoribus denariorum et exactoribus victualium nobilibus ac omnibus iobagionibus castri quibus presentes ostenduntur salu[tem et graciam Quia pium] est et salubriter convenit regibus et principibus seculi ecclesiis Dei quas ungens suo perunxit sanguine [provisionem] facere congruentem et easdem in suis [iuribus et indemniter] conservare ecce nos inter ceteras regni nostri ecclesias monasterium nostrum de Tykon per sanctos progenitores nostros in honorem Beati Aniani confessoris fundatum in quo fratres ordinis Beati Benedicti divine laudis organum iugiter decantant quadam speciali prerogativa amplexantes hanc eidem graciam benigniter duximus faciendam [quod quedam villa ipsius] monasterii Apathy noncupata in eadem insula ubi ipsum monasterium est constructum situata ab omni genere cuiuslibet collecte in regno nostro sive denariorum [sive victualium quo]cumque titulo emergentis sit absoluta et omnimode expedita ita quod nullus collectorum vel iudicum ad factum memorate ville se intromittere audeat vel [presumat Si autem] aliqui contra huiusmodi graciam nostra benignitate factam venire aliquatenus intenderent omnipotentis Dei et consequenter nostram indignacionem se senciant merito incurrisse Datum Albe in octava Beate Virginis Margarete anno Domini MCCLXX sexto