Charter Document - 04290019

Charter Document - 04290019


Charter Number: 04290019
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos Lodomerius miseracione divina archiepiscopus Strigoniensis eiusdemque loci comes perpetuus significamus quibus expedit universis presencium noticiam habituris quod religiosus vir frater Reynnoldus abbas monasterii Sancti Aniani de Tykonio suo et conventus sui nomine ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis privilegiales summi pontificis litteras in hec verba [] Peciit itaque a nobis idem Reynnoldus abbas cum instancia supplicando quod quia ipse prefatas privilegiales sumpmi pontificis litteras secum portare formidat propter viarum discrimina et maliciam temporis impacati tenorem eiusdem nostris presentibus inseri litteris nostroque dignaremur sigillo autentico consignari Nosque attendentes et considerantes peticionem eiusdem abbatis in hac parte iuri consonam et consentaneam racioni ipsas litteras sacrosancte Romane ecclesie sumpmi pontificis Clementis videlicet pape IIII non cancellatas non abrasas non viciatas nec in aliaqua sui parte abolitas de verbo ad verbum nostris inseri et transscribi fecimus presentibus litteris et nostro sigillo consignari Datum in villa Monozlo in festo translacionis Beati Adalberti martiris atque pontificis ecclesie nostre katedralis anno Domini MCC nonagesimo septimo pontificatus nostri archiepiscopalis anno decimo octavo

Markups

Names Markup:



Nos Lodomerius miseracione divina archiepiscopus Strigoniensis eiusdemque loci comes perpetuus significamus quibus expedit universis presencium noticiam habituris quod religiosus vir frater Reynnoldus abbas monasterii Sancti Aniani de Tykonio suo et conventus sui nomine ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis privilegiales summi pontificis litteras in hec verba []embed Peciit itaque a nobis idem Reynnoldus abbas cum instancia supplicando quod quia ipse prefatas privilegiales sumpmi pontificis litteras secum portare formidat propter viarum discrimina et maliciam temporis impacati tenorem eiusdem nostris presentibus inseri litteris nostroque dignaremur sigillo autentico consignari Nosque attendentes et considerantes peticionem eiusdem abbatis in hac parte iuri consonam et consentaneam racioni ipsas litteras sacrosancte Romane ecclesie sumpmi pontificis Clementis videlicet pape IIII non cancellatas non abrasas non viciatas nec in aliaqua sui parte abolitas de verbo ad verbum nostris inseri et transscribi fecimus presentibus litteris et nostro sigillo consignari Datum in villa Monozlo in festo translacionis Beati Adalberti martiris atque pontificis ecclesie nostre katedralis anno Domini MCC nonagesimo septimo pontificatus nostri archiepiscopalis anno decimo octavo