Charter Document - 04290014

Charter Document - 04290014


Charter Number: 04290014
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Capitulum Vesprimiensis ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire quod constitutis coram nobis fratre Michaele celerario et comite Petro officiale [] abbatis Tykoniensis pro [] abbate et conventu monasterii eiusdem loci litteras ipsius [] abbatis credenciales exhibendo nobis ab una parte Pouka Aniano Crys et Anas de villa Igod pro se ac universis cognatis suis de genere suo ab altera iidem Pouka Anianus Crys et Anas dixerunt se et cognatos suos predictos esse homines condicionarios monasterii Tykoniensis et debere pro sua condicione eidem monasterio de singulis mansionibus suis unam ydriam mellis magnitudinis trium palmarum virilis manus et in festo Beati Michaelis archangeli solvere annuatim Hanc autem protestacionem suam iidem homines de se ipsis ea racione se facere dicebant ne per dictum monasterium possent ullo tempore supra prefatum sui servicii debitum agravari Quam quidem protestacionem eorundem hominum frater Michael et comes Petrus antedicti vice et nomine abbatis et conventus monasterii de Thykon vera cem esse asserentes ex voluntate et mandato ut dicebant eorundem abbatis et conventus firmiter spoponderunt quod supra predictum servicium persolvendi mellis racione naturalis condicionis predictorum hominum seu posteritatis eorum nichil ab eis amplius exigent dummodo ipsum debitum suum fideliter compleant ut tenentur Ut igitur hec tam monasterio Thykon quam hominibus predictis inconcussa et firma permaneant ad peticionem et instanciam partis utriusque presentes litteras eisdem partibus concessimus sigilli nostri munimine roboratas Datum per manus magistri Bogezlay lectoris ecclesie nostre anno dominice incarnacionis MCC sexagesimo nono reverendo in Christo patre et domino nostro Paulo episcopo magistro Fauo preposito Paulo cantore Rugas custode existentibus