Charter Document - 04290010
Charter Number: | 04290010 |
---|---|
Cartulary Title: | Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1262 - 1266 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos H[enricus] palatinus et comes Posoniensis damus pro memoria quod Nedel officialis ecclesie de Tyhon et Zaba frater eius citaverunt ad presenciam nostram Sank filium Elie de Tosuk proponentes contra eum quod ipse Sank interfecisset fratrem eorum nomine Zomoyn cum adiutorio istorum quinque hominum scilicet Pauli Dees Nicolai Tyvvani et Romani Econverso autem respondit prefatus Sank quod ipsum hominem ipse interfecisset in culpa sua responderunt eciam iidem quinque homines quod inmunes essent in morte illa et adiutorium sibi non dedissent Unde nos iudicavimus ad produccionem testium ipsam causam postmodom autem iudicavimus ad duellum partibus consencientibus terminum ad hoc assignantes Adveniente enim termino duelli Nedel officialis ecclesie prefate comparuit coram nobis in duello suo paratus facere duellum et pugilem suum adduxerat Sank vero et iidem quinque homines prenotati non comparuerunt nec pugilem adduxerunt Ideo autem decrevimus quod idem Sank ubicumque inveutus fuerit impediatur et ad iudicem ducatur ad sanguinis effusionem et aput quem inventus fuerit ille non audeat eum retinere prenominatis autem quinque hominibus non decernimus fieri effusionem sanguinis sed quicquid habent tam in possessionibus quam in aliis totum amittant Datum in Challokvz in crastino ascensionis