Charter Document - 04290008

Charter Document - 04290008


Charter Number: 04290008
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universum capitulum Vesprimiensis ecclesie omnibus ad quoscumque presens scriptum pervenerit salutem in Domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod Felicianus et Andreas de genere Nyr ad nostram accedentes presenciam confessi sunt quod totam possessionem suam habitam in Arach videlicet quinquaginta et septem iugera terrarum novem vineas ex quibus sex sunt site inter vineta que vulgo dicitur Myhaluka commeatne sunt ex una parte ecclesia ex altera vero Cumpurd item una sita est inter vineta de Mogorey item due sunt in Poloznyk et silvam cum via cultelli et securis quod vulgus Baard appellat tres etiam vinitores quorum hec sunt nomina Cybur cum Marco filio et Marcello fratre suo vendidissent domino abbati et ecclesie de Tycon pro decem et septem marcis nulla penitus ibidem porcione sibi reservata perpetuo possidendam asserentes memoratam pecuniam plene et integre recepisse Pro cuius facti memoria dedimus presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas Datum per manus magistri Roberti lectoris nostri anno gracie MCCXLIII reverendo domino et patre nostro Bartholomeo episcopo Henrico preposito Symmeone cantore et Iohanne custode existentibus