Charter Document - 04290007

Charter Document - 04290007


Charter Number: 04290007
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gracia Vngarie Dalmacie Croacie Rame Seruie Lodomerieque rex viris religiosis [] abbati et conventui de Tichonio eorumque successoribus in perpetuum Per presens scriptum cunctis nunc et in futurum volumus esse notum quod olim in redempcionem cuiusdam ciphi aurei cum gemmis et lapidibus preciosis redimiti quem in nostre peregrinacionis aggressu de vestro monasterio recepimus mille zuanos contulimus vestro monasterio in perpetuum possidendos statuentes ut salinarii de Zoloch predictum numerum zuanorum annuatim in festo Sancti Regis in Albensi castro quod est in medio Vngarie remota contradiccione monasterio vestro plenarie solvere teneantur Quam piam collacionem nunc in futurum ratam habemus et ex certa sciencia auctoritate regali confirmamus promittentes per nos nostrosque successores predicta omnia observari que superius sunt expressa Et in privilegio a nobis vobis concesso super hoc similiter continetur et iuxta composicionem que inter venerabilem patrem dominum Iacobum electum Prenestinum apostolice sedis legatum ex una parte et nos ex altera intercessit hanc damus vobis et successoribus vestris libertatem ut de predictis salibus possitis ad usum vestrum quingentos sales retinere ceteri vero vel pars ipsorum cum vobis fuerint persoluti libere et absque ulla contradiccione in domo vestra sub sigillo salinariorum nostrorum et prelati vestri qui pro tempore fuerit deponantur depositique serventur usque ad octavas Sancti Stephani regis Et tunc ab illo die usque ad Nativitatem Beate Virginis faciemus vobis solvi argentum pro salibus quos tunc apud vos habebitis pro singulis centum zuanis unam marcam Et si in illo termino aut nos aut salinari nostri sales ipsos non emeremus et vobis et ecclesie vestre argentum secundum dictam extimacionem non solveremus extune omni tempore omnes illos sales libere in proprium usum ecclesie vestre percipiatis et vendatis iuxta vestre arbitrium voluntatis Et omne lucrum quod deberemus nos vel alius rex qui pro tempore fuerit vel ipsi salinarii inde percipere totaliter cedat in usum ecclesie vestre nec a salinariis ipsis veteribus seu novis aut aliis personis permittemus vos modo aliquo molestari nec nos ipsi molestabimus quin possitis quicquid vobis placuerit facere semper de salibus ipsis ex quo in dicto termino non fuerit vobis pecunia persoluta Idem dicimus de secundo termino videlicet quod a festo Beati Nicholai usque ad festum Beati Thome apostoli pro salibus quos in domo vestra habebitis sub sigillo salinariorum vel prelati vestri faciemus vobis solvi argentum secundum extimacionem superius annotatam Quod si factum non fuerit volumus quod idem fiat quod in casu superiori de salibus primi termini dictum est Argentum vero quod vobis faciemus persolvi erit in bonis frisaticis vel argento cuius decima pars comburetur Ut autem hec nostre confirmacionis et concessionis et libertatis pagina robur perpetue optineat firmitatis contra quam scienter non veniemus vel contra alia privilegia monasterio vestro a nobis vel predecessoribus nostris indulta regio sigillo eam iussimus communiri statuentes ne nos aut nostrorum aliquis successorum vel aliquis alius contra eam quicquam audeat attemptare vel ei ausu temerario contraire Datum per manus reverendi Vgulini Colocensis archiepiscopi et aule regie cancellarii anno dominice incarnacionis MCCXXXIII venerabili Roberto Strigoniensi archiepiscopo existente Cleto Agriensi Gregorio Geuriensi Briccio Wachiensi Bartholomeo Wesprimiensi Stephano Zagrabiensi Bartholomeo Quinque ecclesiensi Raynaldo Vltrasiluano Bulchv Chenadiensi Benedicto Waradiensi episcopis ecclesias Dei feliciter gubernantibus Dionisio comite palatino Demetrio aule nostre curiali comite et Baachiensi Nicolao filio Borch Supruniensi Ladislao Musuniensi Petro fratre Marcelli Nitriensi Stephano Bichoriensi comitibus Nicholao magistro tawarnicorum et comite Posoniensi Mauricio dapiferorum Michele agasonum Bagyn pincernarum magistris et aliis quam pluribus comitatus teneritibus regni nostri anno tricesimo