Charter Document - 04290003
Charter Number: | 04290003 |
---|---|
Cartulary Title: | Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1085 - 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus fidelibus sancte ecclesie tam futuris quam presentibus sit notum Quod David venerabilis dux in remissionem suorum delictorum et parentum suorum monasterio S[ancti] A[niani] Tichoniensis hec omnia Ladizlao christianissimo rege concedente contulit In Aureo loco dedit V mansiones et terram cum tribus aratris et quinque piscinas scilicet Budrig Eurim Weimir Plas Strisin In Danubio autem ipse idem dux concessit quod in dominicis diebus illud quod [cape]retur in ansis Sancti Aniani abbas haberet Et in elevatione ansarum ipse a[d su]scipiendos pisces aforet vel suus minister Huius rei fuerint quam plures principes Pannonie testes Fabianus archiepiscopus Cosmas episcopus Gula comes palatinus Petus comes Quicunque autem hanc elemosinam sic datam monasterio supradicto auferre voluerit de Deo omnipotente et omnibus sanctis eius sit maledictus