Charter Document - 04290002

Charter Document - 04290002


Charter Number: 04290002
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Foundation
Date: 1055
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Andreas [] annuente clementia Pannoniorum invictus rex Quoniam nonnulli mortalium plerumque hebetati mente sive per ignaviam seu per neglegentie culpam sepissime etiam per scularis rei curam non multo post tempore perituram que viderant et audierant oblivionis levitatibus inscii inmemoresque crediderunt doctores philosophi patresque nostri quamplurimi consilio prudentia suaque invenerunt industria ult quicquid humane filii propaginis ratum fieri decernerent per manus scriptorum iugi studio litterarum memoriis commendarent ne per cariosam vetustatem posset deleri apud posteri successores evi Id ergo quia utile ipsis visum est et bonum cunctis modernis sapientibus utilius idipsum videatur et optimum Unde itaque christianissimus sceptriferi Andreas iussu auctoritative sub cartali testamento huius privilegii exarari edixit thomo presente seriatim monstrante quiquid ad ecclesiam Sancte Marie Sanctique Aniani episcopi et confessoris in loco qui vulgo dicitur Tichon super Balatin pro sua et coniugis filiorum filiarumque et omnium parentum suorum vivorum sive defunctorum salute tradidit in terris cultis et incultis in vineis in agriculturis in servis in ancillis in equis in bubus et ovibus et porcis in apibus et ipsarum custodibus et in ornamentis eiusdem ecclesie honori pertinentibus Tradidit enim inibi gloriosus prefatus rex locum p[re]scriptum in qua eadem insula scilicet fun[data] est ecclesia cum suis terminis quorum nomina sic adnotantur est lacus in circuitu et vallum ab antiquis labore manuum operatum et factum quicquid infra hec continetur in piscationibus in arundinetis ibi pertinentia sunt Est in eodem lacu locus qui vocatur Petra cum ceteris inibi pertinens Et hoc notum sit cunctis quod omnia que illa clauduntur insula in fructectis in cumulo et in omnibus [preter] vineas ibi pertinentia sunt prata autem regalia que ad villam hunc insula proximam adiacent ad eandem ecclesiam sunt pertinentia Est et portus super lacum eundem similiter pertinens Rivulus namque qui dicitur Fuk fluens de prefato lacu habet super se locum in quo transitus est populorum aliquando per pontem sepe etiam per vadum et hic ibi pertinet Locus est alius qui dicitur Huluoodi procedens ab eodem lacu qui totus ibi apendet et ab eodem Huluoodi quicquid est usque ad monticulum et ex hoc usque ad lacum Turku qui medius ad populum medius autem pertinet ad ecclesiam et hic extenditur usque ad Zakadat inde ad magnam viam ex hinc usque ad angulum Aruk et postea usque ad Seg ac deinde ad Ursa inde vero ad magnum lacum Preter hunc est alius locus foeno habilis et aptus inter Zilu kut et Kues kut ibidem pertinens Similiter pertinet ibi alius locus Kerthel nomine ad fenum utilis Rursus est locus pertinens ad prefatam ecclesiam qui incipit ab eodem lacu Bolatin cuius est vocabulum Koku zarma tendens usque ad magnam viam que dirigitur in Keuris tue et inde iterum usque ad iam sepe prenominatum lacum Quecunque autem continentur infra hec sive insule seu feno habiles terre seu prata procul dubio eiusdem sunt ecclesie Preter hec servi ecclesie illius cum terra et cum piscationibus quam prius cum ceteris populis possidebant ibidem pertinent Arbusta autem quamplurima per circuitum iacentia eidem domo Dei de parte prenoti regis per ministrorum suorum manus sunt designata Inter Seku ueieze et viam que ducit ad portum sive in piscationibus seu in arundinetis eidem ecclesie adpendent Cum his que prescripsimus est alius locus in eodem Bolatin inter Putu uueieze et Knez ad sanctam pertinens ecclesiam cum suis piscationibus et arundinetis Preter ista locus est cognominatus Lupa ubi sunt arbores diversi generis cumulo et pratis ibi similiter cum suis reditibus adpendentia Et hinc circumiacent tria alia loca ad fenum secandum non parum apta inibi adpendentia Alias est villa que vocatur Gamas in qua habet prefata ecclesia terram que duabus continetur viis quarum una vocatur Ziget zadu altera magna que simul ad Sanctum Clementem terminantur Silva autem quam ibi rex habebat [circumquaque campis ibi adiacentibus] ad prefatam pertinet ecclesiam Exceptis his que prenotata superius videntur Alius locus qui Gisnav dicitur hec talibus terminatur confiniis iuxta Fizeg Munorau kereku inde Uluues megaia post Monarau bukurea hinc ad Fizegazaa deinde ultra Fyzeg ad Brokinarea et exinde ad publicam viam que protelatur usque ad Kurtuel fa inde vero ad Hurhu hinc usque ad aliam viam que ducitur iterum ad Monarau kerekv Quecunque enim his confiniis continentur [preter vineas] ad iam predictam ecclesiam pertinentia sunt Adhuc autezn est locus Mortis dictus cuius incipit terminus a Sarfeu eri iturea hinc Ohut cuta rea inde ad Holmodirea postea Gnir uuege holmodia rea et exinde Morus uuasara kuta rea ac postea Noguazah fehe rea inde ad Castelic et Feheruuarurea meneh hodu utu rea post hec Petrezenaia hel rea Cum his est alias villa que vocatur Fotudi in qua habet eadem ecclesia terram arabilem que concluditur his terminis magna via inde Aruk tue que vallis usque ad Kangrez viam extenditur queque tendit usque ad Leansyher indeque ad Aruk fee post ad Luazu holma postea ad viam que ducit ad Kaztelic Quicquid his terminis continetur similiter ecclesie prefate adpendet Ex alia parte est locus et terra arabilis cum pratis que ibi similiter designata est a ministris regis Infra terminos huius ruris silva est que habet inicium ad portum Ecli usque ad Fidemsi exinde ad magnam viam que ducit ad Aruk tue hine vero ad caput Petre post hec ad Bagat mezee et exinde [ad] Asauuagi Continet hec silva quamplures parvulas piscinas que omnes sunt prescripte ecclesie preter tres quarum due sunt regis tercia namque Sancti Michelis Opoudi et Lopdi regis sunt Si que vero sunt arbores rubi fructifere sive non fructifere eidem pertinent ecclesie cum his que pronotavimus Est locus ad pascua equorum qui habet inicium ad [viam] Baluuana in parte orientali exinde ad aui post hec ad Eleuui humuk inde ad Harmu ferteu postea ad Ruuoz licu indeque ad Harmuhig inde ad Iohtucou post hec ad Babu humca inde vero ad Oluphel[rea] postea ad Cuest inde per medium aque que vocatur Culun ex qua ad Fekete kumuc hinc enim ad Fuegnes humuc postea ad Cues humuc post hec ad Gunusara hinc usque ad Zakadat ac deinde ad Serne holma post hec ad Aruk que ducitur usque ad Baluuan Hec loca quicquid in se in frutectis in arundinetis in pratis continent huic domui Dei adpendent Cum omnibus que iam prescripta sunt addidit bonus rex eidem sancte ecclesie terciam partem forensis tributum de Sumig Et cum eo similiter terciam partem in Thelena cum portu et tributu Addidit etiam lacum Segisto Ad servicium quoque divinum strenue et indefesse peragendum sed et ad laudem ac sanctorum venerationem monachorum gregem ibidem aggregavimus quibus et necessaria queque ad victum potum seu vestitum forent ex regali habundantia administravimus ne in Dei servicio tepescant vel vacandi occasionem habeant Ne autem in processu temporum super his que ad honorem Christi et ibi degencium sibique famulantium sustentacionem ad prefatam ecclesiam contulimus aliqua paciantur calumpnia singulatim cuncta in presenti cartula notarii manu adsignata habentur Sunt igitur aratra XX cum LX mansionibus vinitores cum vineis XX equites XX piscatores X agasones V bubulci III pastores ovium III subulci II apinarii II coquinarii II sutores II fabri II aurifex I dolatores II molendinarii cum molendinis II tornator I vestimentorum ablutor I cerdo I ancille X preter hec sunt emissarii XXXIIII cum subditis equabus vacce C oves septingente porci C apium vasa L Preter hec ad necessaria fratrum per singulos annos constituimus de armento regali L poletros Inter omnes namque sunt servorum ecclesie mansiones CXL Hec omnia libera donatione ad prefatum coenobium contulimus Et ne quis per succedentium temporum curricula aliquid ex his defraudare vel retrahere audeat interminando detestamur Si quis autem malo depravatus consilio istius decreti transgressor repertus fuerit sequestratus a Deo perpetua feriatur vindicta et XII libras auri persolvere cogatur Et ut hec descriptio rata atque inconvulsa permaneat sigilli nostri impressione signavimus fidelibusque nostris corroborandam tradidimus + Signum Benedicti archiepiscopi + Signum Mauri episcopi + Signum Clementi episcopi + Signum Lazari abbatis + Signum Gilconi comitis + Signum Zache comitis palatii + Signum Woiteh comitis + Signum Nicolai episcopi Andreas [Sigillum] Rex + Signum Lutovic comitis + Signum Ernei comitis + Signum Viti comitis + Signum Martini comitis + Signum Helie comitis + Signum Andree comitis + Signum Fancel comitis + Signum Nane agasonis + Signum Cupan iudicis + Signum Preca insertoris + Signum Celu minister Anno salutifere incarnationis unici numinis celi septemplicis universeque creationis Mill[esimo] LV feliciter regnante prefato victoriosissimo principe anno regni sui VIIII et cum eo nobilissimo duce B[ela] conscriptum est hoc privilegium a beatissimo presule Nicolao qui tunc temporis vicem procurabat notarii in curia regali consignatumque manu regis iam sepe prescripti presentibus testibus Kozel egykoru hatirat De ecclesiasticis [Sancte Marie scilicet et Sancti Aniani rebus quia refundere omnes non potuimus] subscripsimus autem hic VI planete et VI albe cum amictis et stolis atque cum manipulis et capitulum [cappe] dalmatice et II subtilia I curtina linea calices aurei scilicet tres [duo] candelabra argentea [unum thuribulum aureum Et] una crux erea deaurata Pallia XII Duo missales Unum [nocturnale] Duo gradalia [Anpula] argentea Una scutella argentea et salinum argenteum Unum cocleare [argenteum] Tapecia duo Et baccinia duo [Adiunxit quoque piissimus] rex pro necessitate ecclesie atque fratrum Bezprenensis mercati tributum [videlicet] suam partem in cacabis [et comestibus] in ydriis etiam in omnibus ferramentis