Charter Document - 04290001
Charter Number: | 04290001 |
---|---|
Cartulary Title: | Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1055 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Andreas Dei annuente clemencia Pannoniorum invictus rex Quo[niam] nonnulli mortalium plerumque hebetati mente sive per ignaviam seu per neglegencie culpam sepissime eciam per secularis rei curam non multo post tempore perituram que viderant et audierant oblivionis levitatibus inscii inmemoresque crediderunt doctores philosophi patresque nostri quamplurimi consilio prudencia suaque invenerunt industria ut quicquid humane filii propaginis fleri decernerent per manus scriptorum iugi studio litterarum memorie commendarent ne per cariosam vetustatem posset deleri apud posteri successores evi Id ergo quia utile ipsis visum est et bonum cunctis modernis sapientibus utilius idipsum videatur et optimum Unde itaque christianissimus sceptrifer [Andr]eas iussu auctoritativo sub cartali testamento huius privilegii exarari edixit thomo presente seriatim monstrante quicquid ad ecclesiam Sancte Marie Sanctique Aniani episcopi et confessoris in loco qui vulgo dicitur Tichon super Balatin pro sua [et coniugis] filiorum filiarumque et omnium parentum suorum vivorum sive defunctorum salute tradidit in terris cultis et incultis in vineis in agriculturis in servis in ancillis in equis in bubus et ovibus et porcis in apibus et ipsarum custodibus [et in ornamentis eius]dem ecclesie honori pertinentibus Tradidit enim inibi gloriosus prefatus rex locum prescriptum in qua eadem insula scilicet fundavit ecclesiam cui tradidit et castrum cum eadem insula cum terminis eorundem quorum nomina sic [adnotantur est lacus in circuitu et] vallum ab antiquis labore manuum operatum et factum quicquid infra hec continentur ad ipsam ecclesiam pertinent Ibidem est villa Cuest ubi eadem ecclesia habet IIII piscatores V vinitores cum totidem vineis VI iobagiones [] Eurmenes ubi sunt III vduarnici V molendina cum totidem mansionibus XII iobagiones IIII servi VI vinitores cum totidem vineis Addidit ibidem villam Vduory in qua dicta ecclesia habet [] a parte ville Derguche iuxta Balaton est locus qui dicitur Soskut Et directe supra ad magnam vallem nomine Zakatheg Est enim villa que nuncupatur Pechel pertinens ad prefatam ecclesiam cum molundinis terris pratis [] Ibidem est villa nomine Vazul cuius tercia pars scilicet a plaga orientali pertinet ad prefatam ecclesiam cunctis suis apendiciis In villa Zeules prefata ecclesia habet V vinitores cum totidem vineis II pulsatores II vduornicos V iobagiones a plaga orientali et terram que Mereste appellatur cum aliis terris ad usum eorundem silvis pratis Et ibidem habet silvam Euetes similiter cum pratis Addite sunt eciam ad prefatam sanctam ecclesiam ville cum nomine Poposka in quibus ecclesia habet XL iobagiones cum servis cum custodibus silvarum cum pulsatoribus et vduornicis versus Balaton usque viam qua venitur de Aarach ad Fyred Ibidem enim scilicet in Fyred ipsa sancta ecclesia habet XV [vinitores pul]satores VII vduornicos IIII piscatores totidem iobagiones In prescripta villa Aarach prefata ecclesia habet IIII piscatores VI pulsatores V vinitores cum totidem vineis VI iobagiones In villa Sopuc ecclesia pretitulata habet XV mansiones cum apendiciis suis Adhuc est villa que nominatur Azofev in qua dicta sancta ecclesia habet IIII piscatores VI iobagiones V vinitores cum totidem vineis III tornatores IIII pulsatores Quicquid infra hec quecunque loca in terris cultis et incultis silvis pratis nemoribus in arundinetis in piscacionibus infra villas Fok et Zarozo continentur ad prefatam sanctam ecclesiam in Balatun et [] nominavimus sunt pertinencia Addidit enim prefatus gloriosus rex pro utilitate dicte ecclesie in Sumigio villam que cognominatur Lapa ubi sunt arbores fructuum diversi generis cumulo et pratis Et huic circumiacent tria alia loca magna ad fenum secandum apta ibi similiter cum suis reditibus apendent Alias est villa que appellatur Sag ultra Jolta ubi prefata ecclesia habet XVIIII iobagiones cum vineis pratis silvis terris cultis et incultis ac pascuis Alias sunt ville que nominantur Gamas ubi prefata ecclesia habet centum et X iobagiones Preter ista in villa Igol prefata sancta ecclesia habet XX mansiones cum vineis ad aquilonem adiacentibus terris pratis silvis aliisque apendiciis Alias est villa que vocatur Cheuz in Bokon sita Adhuc sunt II ville versus Albam Chour et Bar [Addidit] eciam villam iuxta fluvium Pyliske que appellatur Apatlaka cum eodem fluvio terris pratis silvis vineis et montibus ad orientem non paucis Addidit enim eidem ecclesie villam Tousuk ultra Bokon Et ibi in villa B[erend] X mansiones necnon villam Zeules intra aliam villam Zeules et Vasarhel cum monte prope castrum vineis terris silvis pratis Preter hec addidit in villa Baklar XV mansiones cum portu ibidem super B[alutun] [] dentur est villa Pylip que talibus circumdatur metis exit de Balutun versus aquilonem ad locum ubi est multitudo lapidum inde in dicta plaga ad montem super calvam terram [] ad magnam petram iuxta viam que appellatur Kemledaniaku deinde in dicta via versus orientem per bonum spacium eundo girat paulisper vallem inde ascendit versus orientem supra locum qui dicitur Keuzuruku [] meta exinde in via descendit ad locum ubi bivium est cuius a plaga orientali flectitur ad meridiem et in quadam semita in dicto cursu intrat ad Balatun Cum hiis omnibus que iam scripta sunt addidit bonus rex villam Besenev vocatam que est inter aquam Tulgusfoka inter Danobium et stagna Voyas Uermerthoua et Striten necnon Bodrug que cum hiis omnibus aliisque apendiciis nullo contradicente cedit in ius prefate sancte ecclesie Addidit villam Giznou quam nominavit Apati iuxta fluvium Fizyg que hiis metis a plaga occidentali circumvallatur supra villam Vlues kerecmoniorobokur inde tendit versus meridiem ad Vlues megere deinde ad eandem p[lagam] ad rubum abhinc descendit ad Fyzig asasara iuxta dictum fluvium Fyzig inde de eodem paulisper ad occidentem ascendendo ad virgam pirorum abhinc ad longum Horh inde ad viam Et in eadem paululum ad occidentem ascendendo descendit ad rubetum abhinc versus meridiem descendit ad locum qui dicitur Dumbus cher et descendit ad rivulum in quo dirigitur ad caput eiusdem Deinde tendendo versus meridiem vadit ad arborem Sama fa vocatam abhinc directe ad villam Lap dicte ecclesie Tradidit enim prefatus bonus rex eidem sancte ecclesie terciam partem forensis tributi in Sumuguar Et cum eodem terciam partem ville Tolnauar cum portu et tributo Addidit eciam eidem sancto loco villam Fok cum apendiciis suis ad servicium divinum strennue et indefesse in prefato sancto cenobio peragendum sed et ad laudem et sanctorum veneracionem ne in Dei servicio tepescant vel vacandi occasionem habeant Eandem eciam ecclesiam Dei sanctam tali speciali prerogativa ampleximus hanc eidem graciam benigniter duximus faciendam ut in eadem nobis filiisque nostris eligimus sepulturam Ob hoc eadem ecclesia Deo dicata quam in honorem Virginis Gloriose Sanctique Aniani fundavimus hoc speciali privilegio fulgeat perpetuis temporibus permanente quod prefata insula cetereque ville ante eandem insulam habite ab omni genere cuiuslibet collecte seu exaccionis in regno nostro sive denariorum seu victualium quocunque titulo nunc et in futurum emergentis sit absoluta omnimodeque expedita atque alienata ita quod nullus regum archiepiscoporum episcoporum baronum aut iudicum seu collectorum amodo ad aliquod factum memorate insule se intromittere audeat vel presumat nullusve hominum abbates inibi per tempora succedentes aut eorum iobagiones facto in aliquo iudicandi habeat facultatem sed eadem ecclesia in omnibus sit exempta et perennaliter expedita Si autem aliqui contra huiusmodi graciam per nos benigniter factam venire aliquatenus intenderent omnipotentis Dei et consequenter gloriose semper Virginis Marie sanctorumque omnium indignacionem se senciant merito incurrisse Preterea intra metas predicte possessionis Berend dedit in fluvio II molendina cum suis pertinenciis Hec omnia libera donacione ad prefatum sanctum cenobium de consensu votivo serenoque consilio karissimi fratris nostri Bele ducis contulimus Et ne quis per succedencium temporum curricula aliquid ex hiis fraudare vel retrahere attemptet interminando detestamur Si quis autem malo depravatus consilio istius decreti transgressor repertus fuerit sequestratus a Deo perpetua feriatur dampnacione et XII libras auri solvere cogatur Et ut hec descripcio rata atque inconvulsa permaneat sigilli eiusdem dilectissimi fratris nostri B[ele] ducis impressione signavimus fidelibusque [nostris] corroborandam tradidimus + Signum Benedicti archiepiscopi + Signum Mauri episcopi + Signum [Clementis episcopi] + Signum Gilconi comitis + Signum Lazari abbatis + Signum Zache comitis palatini + Signum Woiteh comitis + Signum Nicolay episcopi + Signum Helie comitis + Signum Ernei comitis + Signum Viti comitis + Signum Nane agasonis Anno salutifere incarnacionis unici numinis celi septemplicis universeque creacionis Mill[esimo] LV feliciter regnante prefato victoriosissimo principe anno regni sui VIIII et eum eo nobilissimo [duce] Bela conscriptum est hoc privilegium a beatissimo presule Nicolao qui tunc temporis vicem procurabat notarii in curia regali consignatumque manu regis iam sepe prescripti presentibus testibus