Charter Document - 04280007

Charter Document - 04280007


Charter Number: 04280007
Cartulary Title: Suben, Augustiner-Chorherren 1142 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus Dei gratia Palatinus Rheni Comes Dux Bawarie notum esse volumus universis quod nos ad remedium anime Patris nostri nec non ob salutem nostram uxoris quoque ac heredum nostrorum Ecclesie sancti Lamberti in Suben et fratribus ibidem Deo servientibus hanc prerogativam concessimus ut apud Burchusen et alias Mutas nostras infra Salzburgam et Pataviam sitas omni exactione sopita in victualibus suis videlicet duodecim cupparum salis et duo millia caseorum liberam habeant trans vecturam Date in Walsestein quinto Calendas Novembris