Charter Document - 04280005
Charter Number: | 04280005 |
---|---|
Cartulary Title: | Suben, Augustiner-Chorherren 1142 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Otto dei gracia Palatinus comes Rheni dux Bawarie universis presentem paginam inspecturis salutem in eo qui est vera salus Notum esse volumus universis quod nos ob remedium anime patris nostri pie memorie Ludwici nec non ob salutem nostram et uxoris nostre Agnetis et dilecti filii nostri Ludwici ecclesie S Lamberti martiris in Subin et fratribus ibidem Deo servientibus hanc prerogativam concessimus ut apud Burchusen et alias mutas infra Salisburgam et Pataviam sitas omni exactione sopita in victualibus suis videlicet XII cuparum salis et II mille caseos liberam habeant trans vecturam Huius rei testes sunt comes Conradus de Mospach comes Otto de Chrunenbach Hoholtus de Wolintsa Sifridus de Vrowenburch prepositus de Raneshoven mutenarii Pertoldus Karulus