Charter Document - 04280004

Charter Document - 04280004


Charter Number: 04280004
Cartulary Title: Suben, Augustiner-Chorherren 1142 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1207
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Manigoldus Dei gratia Pataviensis Episcopus universis Christi fidelibus salutem in perpetuum Universa negocia que geruntur in tempore ne sequantur naturam temporis perennari debent voce testium et memoria litterarum Ex iniuncto nobis Pontificatus officio preces humiliora compellimur exaudire et eorum iustis peticionibus inclinari Sciant ergo universi Christi fideles tam presentes quam futuri Quoniam nos zelo charitatis moti erga dilectum filium nostrum Prepositum in Suben nomine Dietmarum et erga eiusdem loci congregationem sub regulari disciplina sibi subiectam in remissionem peccatorum nostrorum eis contulimus in Patavia ius civile quod vulgo dicitur Burkhrecht Insuper etiam navibus victualia sua vel quascunque res eorum portantibus sine vectigali quod nos Mutam dicimus liberum descensum concessimus et ascensum Ut autem rata imposterum permanerent presentem donationis cartulam Chori nostri fideli testimonio et sigilli nostri munivimus firmamento Siquis itaque factum hoc infringere presumpserit omnipotentis Dei et omnium Sanctorum indignationem se noverit incurrisse Huic etiam dono dum Incarnati Verbi anno millesimo ducentesimo septimo Indictione decima anno Pontificatus nostri primo in Patavia fieret astiterunt Testes subnotati de Choro Ulricus Custos Ortolphus de Saslich Conradus Oblatarius Henricus Cellerarius Gotfridus Ulricus Notarius Episcopi de ministerialibus Episcopi Dominus Leutoldus de Seversteten Manigoldus de Rhenne et frater eius Henricus Manigoldus de Schoenenbuechel Ekhardus et frater eius Henrichus de Furte Walchung de Herdingen Henricus de Lonstorff Albertus de Pabenstorff de civibus Ulricus Prenzinger Conradus Prurare Henricus Ysmer Ruprecht Sueber Henricus Landwuest Waltherus Mutaere