Charter Document - 04280001
Charter Number: | 04280001 |
---|---|
Cartulary Title: | Suben, Augustiner-Chorherren 1142 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Altmannus Dei gratia Tridentinus Episcopus Quoniam pontificalis sedis sublimitatem Dominica dispositione conscendimus ecclesias pro posse nostro exaltare siue amplificare summopere curauimus notum ergo esse yolumus tam instantis quam futuri temporis fidelibus quod ego ob Dominica remunerationis obtentum inter cetera donaria que ecclesie Saltzburgensi donaui pro remedio anime mee et progenitoris mei Adalscalci Comitis cui post mortem hereditario jure successi tradidi ad prefatam ecclesiam locum Subene dictum super ripam Eni fluminis situm jure perpetuo possidendum cum omnibus suis pertinentiis que juste et legaliter habuit et in futuro largitione fidelium habiturus est ad instituendum ibi apostolicam vitam secundum regulam beati Augustini sicut in eadem principali ecclesia Canonicos in Dei seruitio viuere regulariter vidi tali forma vt in locum jam dictum Suben nullus Prepositus imponatur nisi quem Prepositus ecclesie Saltzburgensis cum Canonicis illius sedis illuc destinauerint et sua auctoritate ad conseruandum ibi regularem vitam ordinauerint et prefecerint Nec habeant eiusdem loci fratres eligendi potestatem sibi magistrum nisi quem prefati Canonici cum Preposito suo ipsis deputauerint et ad regimen loci miserint Quo decedente a prenominata ecclesia humiliter magistrum et rectorem vite sibi expetant et datum deuote accipiant et in Domino diligant et obediant Et illo mortuo in reliquum sine contradictione sicut diximus pro magistro ad pretaxatam sedem veniant vt in omnibus hec nostra statuta sequentes in Domino crescant ut de eis dicatur Omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis Vt autem hec nostre donationis et institutionis confirmatio in presenti ac in futuro tempore firma consistat hoc priuilegium inde conscriptum sigillo nostro insigniri jussimus Si qui vero temerarij et Deo rebelles viri pretaxata bona inuaserint et ausu nefario nostram institutionem disturbare immutare presumpserint auctoritate patris et filij et spiritus sancti formiduloso anathematis vinculo vsque ad condignam satisfactionem conscripti permaneant Hec autem acta sunt presente et suscipiente hoc Reuerendo archiepiscopo Conrado et Gebeone Preposito astantibus et astipulantibus venerabilibus fratribus Vdalrico videlicet Abbate S Petri Hugone Preposito Bertersgadine Gerbao Preposito Reichersperge Gumaro Babone Hainrico Ottone Lamperto Liutoldo Rudberto Leone et vniuersis eiusdem Saltzburgensis ecclesie Canonicis et aliis quam plurimis probis et honestis clericis et laicis subscriptis Heinrico de Chatse Meingoto de Sureberg Adalberone de Dyetmaningen Lutoldo de Sirsdorff Wisunt de Wonegoue Ottone cognato eius et aliis quam pluribus eiusdem ecclesie ministerialibus Acta sunt hec in Saltzburg ecclesia Anno ab Incarnatione Domini MCXLII Indictione quinta feliciter Amen