Charter Document - 04270157
Charter Number: | 04270157 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Albertus dei gracia Romanorum rex semper ausgustus omnibus sacri Romani imperii fidelibus in perpetuum Dum divorum imperatorum et regum Romanorum illustrium inclite recordacionis predecessorum nostrorum pia gesta mente revolvimus ac interne consideracionis oculis perspicimus diligenter ut eorum iustis exemplis nostra coaptemus vestigia in voto gerimus atque desiderio pleniori sperantes quod ex eo quod ecclesias et ecclesiasticas personas divino cultui deputatas pleniori pre ceteris gracia confovemus concessa nobis a supremo rege regente et gubernante omnia salus et gracia debeat ampliari Noscat igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas quod nos eorundem predecessorum nostrorum quantum is annuerit qui dat omnibus affluenter sequi exempla in via largitatis clemencie et rectitudinis cupientes venerandum cunctis monasterium sancti Ypoliti in Austria ordinis canonicorum regularium sancti Augustini Pataviensis dyocesis a divis imperatoribus et regibus inclite recordacionis nostris antecessoribus multis dotatum libertatibus et aliorum bonorum titulis insignitum amplexantes quem admodum iidem nostri antecessores ulnis gracie ac beneficencie specialis ipsum monasterium in nostram et sacri imperii tuicionem et proteccionem recipimus specialem cum personis et possessionibus et rebus omnibus attinentibus monasterio supradicto approbantes insuper et innovantes et confirmantes omnia omnino iura donaciones libertates et omnes gratias a divis quas imperatoribus et regibus usque ad hec tempora dictum monasterium habuit ab antiquo et mandantes nichilominus omnibus et singulis hoc regio edicto nequis imperii nostri fidelium idem monasterium vel personas deo famulantes ibidem aut possessiones eorum presumat aliqualiter molestare aut iura ipsius infringere seu libertates concessas quomodo libet violare Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre maiestatis approbacionem innovacionem et confirmacionem infringere vel ei ausu temerario contraire quod qui facere presumpserit gravem indignacionis nostre offensam se noverit incurrisse In cuius rei testimonium presentes conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus communiri Datum apud Nuernberch VIII kalend decembris anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo indictione XII regni vero nostri anno primo