Charter Document - 04270141

Charter Document - 04270141


Charter Number: 04270141
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1292
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Wernhardus dei gratia ecclesie Pattaviensis episcopus dilectis in Christo fratribus preposito totique conventui ecclesie de Sancto Ypolito salutem et fraternam in domino charitatem Super universas nostre diocesis ecclesias per paternam sollicitudinem intendentes specialiter nobis dilectam ecclesiam vestram ecclesie nostre Pattaviensi quadam spetiali charitate coniunctam occulis compassionis respicimus ex corde compatientes eidem quod tam corpus eius per ignis voraginem quam possessiones ipsius per guerram nostrarum partium in sui parte plurima perierunt Ideoque vos fratres charissimi ac eandem ecclesiam vestram volentes inter tanta dispendia vestra aliquali consolatione fovere presentium tenore benigne vobis concedimus ut fructus et obventiones vacantium ecclesiarum in Chappelle et ad Sanctum Christophorum in quibus ius patronatus habetis per terminum a festo beati Georii proxime venturo continue numerandum possitis percipere et vestris usibus applicare proviso quod nichilominus ad ipsas ecclesias nobis duos clericos infra tempus legittimum presentetis et quod propter presentem gratiam nostram predicte ecclesie debitis non fraudentur obsequiis et animarum cum in eis nullatenus negligetur Super huiusmodi vero gratiam presentes vobis concedimus litteras nostril sigilli munimine roboratas Datum apud Sanctum Ypolitum anno domini MCCXCII dominica qua cantatur Occuli mei