Charter Document - 04270134

Charter Document - 04270134


Charter Number: 04270134
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum omne verbum teste verbo veritatis stet in ore duorum vel trium et nullum verbum memoria dignum queat firmius confirmari quam verbo litterarum testimonio virorum fide dignorum et appensionibus autenticis sigillorum nos Eckhardus dei gratia prepositus ecclesie sancti Ypoliti totusque conventus ibidem notum fecimus universis tam presentibus quam futuris quod dominus Otto venerabilis plebanus dictus de Chappella specialissimus amicus noster vidit et consideravit defectus nostros quos in diebus ieiuniorum actenus passi sumus ex oleo quod cibaria nostra ieiunalia oleo non condiebantur pro suo memoriali perpetuo et principaliter ob spem retribucionis eterne donavit et tradidit nobis et ecclesie nostre XXX tres libras denariorum ut nobis comparare debeamus trium librarum redditus ex quibus nobis oleum serviretur Cum vero nusquam possemus aliquos certos redditus invenire de conmuni consilio et consensu nostro sibi predicto plebano de nostris prediis et proventibus trium talentorum redditus assignamus quos sibi distinguimus in hiis scriptis Nam in Velsz accipiet XV solidos denariorum ex quibus accipiet quinque solidos in festo sancti Michaelis et decem solidos in festo sancti Martini item in festo sancti Martini accipiet in Stanigeinsdorfe redditus XXX denariorum item de nostra parrochia in sancto Ypolito in festo purificacionis sancte Marie nos et nostri successores tamdiu dabimus unam libram quoadusque nos vel nostri successores de redditibus unius libre potuerimus providere Et redditus harum trium librarum supra distinctarum ipse predictus plebanus libenter ac gratanter accipiens ipsos nostro oblegario de nostre voluntatis beneplacito assignavit ut ipse nobis pro nostra scutella ace dominis et fratribus et nostris sororibus et domino Berchtoldo sacerdote tantum diebus ieiuniorum quibus non est oleum hactenus ministratum ex nunc et semper et usque ad consummacionem seculi amministret Item prememoratus plebanus bonum bono addens quartam libram apposuit quam ipse quoad vixerit serviet de domo sua quam habet in strata claustrali in die purificacionis sancte Marie oblagario salvis prioribus serviciis quam ipse oblagarius in anniversario domini Eberhardi prepositi dominis ad refectorium ministrabit Post obitum autem ipsius plebani ipsa clomus transiet ad manus prelati nostri integraliter et in toto et ipse prelatus de predicta domo salvis prioribus serviciis serviet unam libram Quicunque ergo hanc commendabilem ac graciosam donacionem et consolacionem minuere vel surripere vel in alios usus mutare presumpserit indignacionem omnipotentis et sanctorum martirum beati Stephani et Ypoliti ac beatissimi patris nostri Augustini et omnium sanctorum incurrat et super ipsum vel ipsos cadat perpetuum et irrevocabile anathema amen Actum et datum in Sancto Ypolito anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo in die sancti Egidii confessoris