Charter Document - 04270133
Charter Number: | 04270133 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Hermannus dictus de Wolfkerstorf notum facio universes hanc literam inspecturis quod de fundo castri et de quodam orto et de quadam area sitis in Ulreichschirchen domino Ekhardo venerabili preposito et conventui ecclesie sancti Yppoliti in festo sancti Michahelis tenebar solvere iure civili LIII denarios annuatim Verum quia ad instanciam mee peticionis predicti scilicet prepositus et conventus relaxaverunt michi servicium memoratum ipsis dedi et tradidi duas areas in Ulreichschirchen sitas solventes LX denarios in concambium et in recompensam servicii supradicti Et ut huiusmodi concambium in sua maneat firmitate dedi ipsis presentes literas in testimonium et cautelam Actum et datum in Sancto Yppolito anno domini MCCLXXXX quarta kalendas marcii Huius rei testes sunt dominus Chunradus et dominus Irnfridus de Puechperch Ulricus Ditricus et Otto de Wolfkerstorf et alii quam plures