Charter Document - 04270122
Charter Number: | 04270122 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Wernhardus dei gracia ecclesie Pataviensis episcopus tenore presencium notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod vir discretus Otto plebanus de Cappella spe retribucionis eterne pro salute anime sue volens sue anime providere vidit et consideravit defectum fratrum aput Sanctum Yppolitum deo servientiuma donavit dedit et tradidit redditus quatuor librarum wiennensium denariorum videlicet in Stranzzendorf duarum librarum redditus item in Welz XV solidorum redditus et aput Sanctum Yppolitum in Stanengenstorf XXX denariorum redditus eidem ecclesie sancti Yppoliti possidendos perpetuo tali modo quod tres libre denariorum eorundem in diebus ieiuniorum quibus non est hactenus oleum dictis fratribus ministratum ipsis pro oleo ministrentur per dispensatorem ecclesie generalem quarta vero libra que recipi debet de illis XV solidis in Velz debet esse in potestate oblaiarii qui oblaiarius in aniversario prepositi Eberhardi nunc viventis post ipsius decessum dictam libram pro pitancia et consolacione fratrum expendet Quam donacionem et ordinacionem auctoritate presencium confirmamus adicientes de consensu et bona voluntate tam donatoris quam donatariorum quod si predicta donacio atque ordinacio mutata fuerit vel in eos usus ad quos deputata est versa non fuerit ipsam totam donacionem nos nostrique successores ad potestatem et usus nostre ecclesie reducemus In cuius rei memoriam et facti testimonium presentem dedimus literam sigilli nostri munimine roboratam Huius rei testes sunt dominus Wolfkerus decanus Pataviensis magister Engulschalcuse canonicus Pataviensis dominus Hainricus de Juna vicedominus et canonicus Pataviensis item dominus Ek prepositus de Herczogenburch magister Hainricus de Ragz item Albertus decanus Sancti Yppoliti Ch plebanus Gerungus custos Eberhardus camerarius Marchardus celerarius Ortolfus oblaiarius dominus Fridericus dominus Ulricus infirmarius dominus Herbordus dominus Ortolfus dominus Sifridus Wigandus Stephanus de capitulo Sancti Yppoliti item Albertus plebanus de Neliub Ch plebanus de Pechemchirchen Perchtoldus sacerdos et alii quam plures Actum et datum aput Sanctum Yppolitum pridie idus decembris anno domini MCCLXXXV indictione XIII