Charter Document - 04270117
Charter Number: | 04270117 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Ortolfus dei gracia prepositus Sancti Georii in Herczogenburch notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum ex delegacione reverendi in Christo patris domini Weychardi ecclesie Pataviensis episcopi de causa decimacionis trium vinearum pertinen cium ad ecclesiam de Lastorf quas dominus Watyzlaus plebanus eiusdem loci propriis excolit sumptibus cognoscere iuris ordine de beremus intemptante domino E preposito et conventu ecclesie sancti Yppoliti pro ipsis decimis accionem contra plebanum eundem ante omnia attemptavimus ex officio nostro partes ad concordiam revocare Quia tandem electis arbitris primo et principaliter electa communiter persona nostra salva nobis iurisdictione delegata ac a parte domini prepositi de Sancto Ypolito et suo conventu domino Gregorio de Reychersperg canonico et magistro H de Meyrn electis ex parte vero domini Watizlai plebani de Lastorf domino Arnoldo canonico confratre nostro et magistro Johanne Romano plebano de Suzgretz Olomucensis diocesis electis de communi parcium consensu predictam questionem terminavimus arbitrando et sentencialiter ordinavimus tali forma ut predictus dominus plebanus in predictis vineis recognosceret predictis dominis de Sancto Ypolito ius tollendi decimas de vineis prelibatis quod coram nobis publice recognovit Sed decrevimus arbitrando et ordinavimus ut idem plebanus tempore sui regiminis in eadem ecclesia de Lastorf de predictis vineis non solvat decimam vini sed singulis annis tempore vindemiarum solvat XXX denarios usualis monete nunciis predicti domini prepositi in signum iuris et nomine decimarum Post regimen vero predicti plebani in dicta ecclesia quocunque modo predictus dominus prepositus et suus conventus de predictis vineis tollent de cimas integre suo iure Sed si predictus plebanus tempore vinde miarum neglexerit vel contempserit predictam solvere pensionem nomine decimarum ex tunc deinceps cum integritate decimam vini solvat Addicimus eciam nomine pene quod si qua pars huic nostro arbitrio sive nostre ordinacioni stare non curaverit vel eciam presumpserit contraire quod cadat a tota causa et de cetero in quolibet iudicio nullatenus audiatur Cui ordinacioni sive arbitrio partes presentes consenserunt ipsam concorditer approbantes In cuius rei testimonium et cautelam presentem literam nostris sigillis scilicet nostro proprio et nostri conventus fecimus roborari Datum et actum apud Herczogenburch anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo kal decembris presentibus testibus subnotatis qui sunt dominus Ekhardus dominus Ortolfus canonici de Sancto Ypolito dominus Bertoldus sacerdos item dominus Eberhardus decanus magister Theodricus plebanus in Herczogenburch item dominus Albertus dominus Dietricus dominus Conradus dominus Wolfkerus dominus Otto Grumicus e Trosto Chunradus canonici ecclesie Sancti Georii in Herczogenburch et alii quam plures