Charter Document - 04270111
Charter Number: | 04270111 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Ruedolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus omnibus in perpetuum Accedens ad regie maiestatis presenciam honorabilis vir Eberhardus prepositus monasterii sancti Ypoliti quoddam privilegium ab illustre quondam Fridrico duce Austrie sibi et ecclesie sue concessum nobis exhibuit petens humiliter et devote ut ipsum de verbo ad verbum transcriptum confirmare de nostra gratia dignaremur Cuius tenor est talis [] Nos igitur prefati prepositi devotis supplicationibus inclinati suprascriptum privilegium presentibus inseri iussimus ipsum prefato preposito et ecclesie sue de regali clemencia liberaliter confirmantes Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel eidem in aliquo ausu temerario contraire quod quia fecerit gravem nostre indignacionis offensam se noverit incursurum In cuius rei testimonium et perpetui roboris firmitatem presens scriptum maiestatis nostre sigillo duxi mus roborandum Datum Wienne IX kalendas ianuarii indiccione octava anno domini MCC septuagesimo nono regni vero nostri anno septimo
Markups
Names Markup:
Ruedolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus omnibus in perpetuum Accedens ad regie maiestatis presenciam honorabilis vir Eberhardus prepositus monasterii sancti Ypoliti quoddam privilegium ab illustre quondam Fridrico duce Austrie sibi et ecclesie sue concessum nobis exhibuit petens humiliter et devote ut ipsum de verbo ad verbum transcriptum confirmare de nostra gratia dignaremur Cuius tenor est talis []embed Nos igitur prefati prepositi devotis supplicationibus inclinati suprascriptum privilegium presentibus inseri iussimus ipsum prefato preposito et ecclesie sue de regali clemencia liberaliter confirmantes Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel eidem in aliquo ausu temerario contraire quod quia fecerit gravem nostre indignacionis offensam se noverit incursurum In cuius rei testimonium et perpetui roboris firmitatem presens scriptum maiestatis nostre sigillo duxi mus roborandum Datum Wienne IX kalendas ianuarii indiccione octava anno domini MCC septuagesimo nono regni vero nostri anno septimo