Charter Document - 04270110
| Charter Number: | 04270110 |
|---|---|
| Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis presentem paginam conspectoris his qui nunc sunt ac posteris frater Chuenradus dictus abbas in Lilinveld totusque conventus ibi dem Cisterciensis ordinis Pataviensis diocesis in perpetuum Quia diuturna successio temporum rerum delet gestarum memoriam nisi stabilantur per literas ideo tenore presencium ad perennem omnium cupimus pervenire noticiam quod cum inter nos predictos abbatem videlicet et conventum de Lilinvelde ex parte una et inter venerabilem prepositum Sancti Ypoliti et conventum eiusdem ordinis sancti Augustini ex parte altera super quibusdam nemoribus et terminis et quodam novali atque piscacionibus a multis retro temporibus verteretur contencio tandem delegatis super hoc ab apostolica sede iudicibus venerabili scilicet abbate Scotorum Wiennensium ac priore dominoque Wernhardo de Prampach Pataviensi canonico et plebano Wiennensi nos con siderantes per forum iudicii nostri non mediocriter attenuari sub stanciam monasterii proborum virorum suasi consilio causam maluimus arbitrio terminari nostris adversariis in eandem unanimiter concurrentibus voluntatem tali nos pene defigentes alterutrum ut pars arbitrium reprobans ad triginta talenta denariorum wiennensis monete parti contrarie teneretur Electis igitur de conventu nostro in Lilinvelde nec non de conventu Sancti Ypoliti duobus arbitris fratre vide licet Hertwico seniore de Lilinvelde et domino Marichardo camerario Sancti Ypoliti dataque eis in solidum arbitrandi potestate cum uterque favore sui monasterii pertinacior in tuendis sue partis iuribus appareret tardante concordia tandem de voluntate suarum parcium potestatem sibi traditam in personam fidelem et honestam Ottonem Lilinvel darium transtulerunt Qui de connivencia parcium litem dirimens nemus distinguens ac designans terminos arbitrium huiusmodi promulgavit ab origine aque Griderpachs sursum per Viam Prettilem usque ad Angustos Lapides et ab illis directe sursum ad locum qui dicitur Chlains Prunstellin inde directe sursum ad aquam pluvialem in monte Hoehenperg quicquid est inter Lerbowmekk et Chlainn Prunnstallin et item ab origine Griderpachs usque in Chien Prunnstainekko ad domum sancti Ypoliti arbitrio pertinere pluvialis autem aqua sub monte Hochchogel inter utrorumque cenobiorum de Lilinveld et de Sancto Ypolito predia limes erit A fluvio vero Traisma inter lapidem Stainmaizzel et inter fontem per tramitem qui vocatur Ris directe sursum in Vallem urticarum usque supra montem veluti pluvialis aqua in eodem loco determinat et abinde secundum circuitum silve sub agris per verticem saxi usque ad lapides Gierstain et ab illis ad finem agri qui dicitur Choberlerveld in fluvium Traismam et a lapidibus Gierstain sursum usque ad agrum Ypolitensium termini diriguntur Prepositus autem et conventus Sancti Ypoliti renunciare debent iuri quod in novali Chaltenris et in piscacione sibi conpetere iudicabant excepto quod cum dominus prepositus personaliter vel de suo conventu quispiam intraverint ad possessiones suas et piscari voluerint de abbatis in Lilinveld vel conventum tenentis consensu scituque id facient nec ab hoc debent aliqualiter prohiberi Sane nos memorati abbas et conventus de Lilinvelde ratum habentes hoc arbitrium in eius firmitatem et concordie monimentum presentes literas damus ecclesie Sancti Ypoliti tenoris eiusdem ab ea recepturi literas apud nos et ipsam contra futurorum calumnias eventuum conservandas Acta sunt hec in Lilinvelde anno domini millesimo CCLXXIXV XV kalendas augusti Testes quoque sunt dominus Wernhardus plebanus Wiennensis magister Heinricus de Aeschpeinstorf magister Heinricus de Ainoed magister Gregorius et dominus Goetfridus sacerdos Mutatis mutandis die Urkunde von St Polten an Lilienfeld
