Charter Document - 04270103

Charter Document - 04270103


Charter Number: 04270103
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1273
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

P dei gratia ecclesie Pataviensis episcopus dilecto in Christo fratri Bernhardo decano de Chuelib fraternam in domino caritatem Conquestus est nobis dilectus in Christo frater E venerabilis prepositus Sancti Ypoliti quod Ruedolfus nepos domini Ruedolfi liberi de Piela decimas de Piela culture ad idem castrum pertinentes contra iustitiam sibi detineat violenter licet igitur sibi scripsimus successive ut a dicti prepositi deberet desistere lesione vel nobis prefixo die videlicet III die post nostrum adventum ad Sanctum Ypolitum suum ius in eadem decima demonstraret nec nostris monitis adquiescat et ex hoc ipsum gravare possemus iustitia exigente Nos tamen volentes suam proterviam nostra vincere pietate discretioni vestre committimus et mandamus quatenus evocatis qui fuerint evocandi audiatis causam et eam fine debito terminetis facientes quod decreveritis auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui nominati fuerint si se gratia odio vel timore subtraxerint eadem censura cogatis veritati testimonium perhibere Datum in Sancto Ypolito nonas februarii