Charter Document - 04270095

Charter Document - 04270095


Charter Number: 04270095
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1269
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Rapoto de Valchenberch pincerna Austrie notum esse cupio tam presentibus quam futuris quod cum dominus noster O dei gracia Boemorum rex causam super quadam vinea sita in monte dicto Puhel quam officiales sui nomine suo sibi attraxerant et quam prepositus simul et conventus Sancti Yppoliti ad eos allegabant pertinere dapifero suo Friderico de Lengenpach terminandam re comitteret qui cum eandem causam sagaciter discuciendo terminaret itaquod per iuris sentencias dicta vinea domino preposito et conventui diiudicaretur sicut actenus possidenda dominus noster rex processum talis iudicii volens habere stabilem atque ratam domino preposito et conventui literas suas sigillis suis tradidit roboratas precipiens omnibus esse notorium quod factum sive processum sui dapiferi Friderici de Lengenpach super vinea supradicta ab eo sibi re comissum inviolabilem tenere vellet et inconvulsum Quare ipsum prepositum et conventum ex mandato et voluntate domini nostri regis in possessionem eiusdem vinee posui corporalem Ne igitur in posterum super eo domino preposito et conventui scrupulus oriri possit questionis vel dubii de supra missis literam meam ipsis in testimonium evidens sigillo meo convulsam tradidi hanc patentem