Charter Document - 04270093

Charter Document - 04270093


Charter Number: 04270093
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Hainricus comes de Hardekke et Al dapifer de Velperch iudices provinciales per Austriam presenti scripto notum facimus universis quod cum dominus noster Otakarus serenissimus rex Boemie dux Austrie et Stirie ac marchio Moravie causam de vinea quadama sita in monte dicto Puehel quam venerabiles dominus Eberhardus prepositus et conventus Sancti Yppoliti ad se pertinere affirmabant domino Friderico de Lengenbach dapifero suo audiendam et terminandam conmisisset idem dominus Fridericus in eadem causa processit et eam diffinitiva sentencia terminavit ita quod ipsa vinea ad ecclesiam sancti Yppoliti libere debeat pertinere Prefatus quoque dominus noster rex huiusmodi sentenciam de sua gracia per suas confirmavit literas taliter continentes [] Ut autem huius sentencie confirmacio per dominum nostrum regem facta maius robur habeat firmitatis presentes literas in testimonium sigillis nostris fecimus communiri Datum in Sancto Yppolito anno domini MCCLXVIIII proxima feria III post septuagesimam Huius autem rei testes sunt hii dominus O de Haslowe dominus R de Valkenberch dominus O de Perchtolczdorf dominus Ul de Pilhildorf dominus Ul de Vihoven dominus R de Planchenstain et alii quam plures

Markups

Names Markup:



Nos Hainricus comes de Hardekke et Al dapifer de Velperch iudices provinciales per Austriam presenti scripto notum facimus universis quod cum dominus noster Otakarus serenissimus rex Boemie dux Austrie et Stirie ac marchio Moravie causam de vinea quadama sita in monte dicto Puehel quam venerabiles dominus Eberhardus prepositus et conventus Sancti Yppoliti ad se pertinere affirmabant domino Friderico de Lengenbach dapifero suo audiendam et terminandam conmisisset idem dominus Fridericus in eadem causa processit et eam diffinitiva sentencia terminavit ita quod ipsa vinea ad ecclesiam sancti Yppoliti libere debeat pertinere Prefatus quoque dominus noster rex huiusmodi sentenciam de sua gracia per suas confirmavit literas taliter continentes []embed Ut autem huius sentencie confirmacio per dominum nostrum regem facta maius robur habeat firmitatis presentes literas in testimonium sigillis nostris fecimus communiri Datum in Sancto Yppolito anno domini MCCLXVIIII proxima feria III post septuagesimam Huius autem rei testes sunt hii dominus O de Haslowe dominus R de Valkenberch dominus O de Perchtolczdorf dominus Ul de Pilhildorf dominus Ul de Vihoven dominus R de Planchenstain et alii quam plures