Charter Document - 04270089
Charter Number: | 04270089 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
O dei gratia Boemie rex dux Austrie et Stirie marchioque Moravie fideli suo Friderico dapifero de Lengenbach gratiam suam et omne bonum Sua nobis religiosi viri prepositus et conventus ecclesie beati Yppolitia humili relacione monstrarunt quod licet in causa querele quam habent pro vinea sita in monte dicto Puhel quam iure proprietatis sibi asserunt pertinere R de Valchenberch et O de Perchtolsdorf eis iudices duxerimus concedendos et iidem licet in causa ipsa pro parte processerint in ea tamen procedere finaliter non curarunt Unde pro defectu iusticie huiusmodi religiosi memorati ad nos redire denuo sunt coacti petentes humiliter et instanter ut ipsis exhiberi faciamus in premissis iusticie complementum Propter quod tue fidelitati literas per presentes mandamus firmiter et districte ut vocatis coram te qui fuerint evocandi causam ipsam audias et si dicti prepositus et conventus pertinere sibi proprietatem vinee memorate fidedignorum testimoniis potuerint conprobare possessionem vinee ipsius assignes eisdem et assignatam auctoritate nostra defendas protractacionibus et excusacionibus quibus libet pretermissis Datum aput Welharat XVIII kal octobris