Charter Document - 04270077
Charter Number: | 04270077 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Petrus dei gratia ecclesie Pataviensis episcopus omnibus presentem litteram inspecturis salutem in omnium salvatore Quia contra vicium oblivionis scriptura memorie suffragatur robur conferens factis hominum fide dignis scire volumus presenti pagina universos quod cum inter dilectum in christo fratrem H venerabilem prepositum in Sancto Ypolito ex una parte et Trunarium clericum ex altera super ecclesia in Pehemchirchen cuius ipse prepositus est patronus questio diu et discordia verteretur preposito proponente et probaturum se offerente quod Trunarius privatus esset eadem ecclesia sententialiter et de iure Trunario vero contrarium asserente nos secundum datam nobis a deo discrecionem inspecta negocii qualitate perpendentes provide pro et contra considerata precipue debilitate corporis in ipso Trunario qua obstante debitam curam et provisionem ecclesiarum regimini et saluti animarum inpendere iam non posset auctoritate nobis a deo concessa huiusmodi dissensionis materiam amputantes tale fecimus medium inter ipsos Trunarius libera et spontanea voluntate renunciavit ad manus nostras omni iuri et actioni que in prefata ecclesia Pehemchirchen sibi conpetere de iure poterat vel de facto et nos sibi ordinavimus a preposito et ecclesia sancti Ypoliti unam prebendam in victu que sacerdoti dari consuevit dandam sibi ad tempora vite sue insuper unum pellicium duos calceos et duas caligas annuatim ab ecclesia vero in Pehemchirchen ordinavimus sibi annuatim X talenta usualium denariorum a sacerdote qui pro eo tempore fuerit institutus taliter per solvenda in singulis videlicet IIII temporibus XX solidos quos si sacerdos ibidem in singulis IIII temporibus et VIII diebus sequentibus solvere neglexerit ex tunc XXIIII solidos sibi dabit et si illos infra mensem non dederit usque ad solucionem eorundem XXIIII solidorum ab ingressu ecclesie sit suspensus promisit etiam ipse Trunarius ad manus nostras vice sacramenti quod prepositum Sancti Ypoliti verbo vel facto de cetero non gravabit nec ullum sibi adversantibus favorem prestabit Si vero quod non credimus secus fecerit nos ipsum Trunarium secundum delicti qualitatem sive in privacione dicte gracie seu alia pena canonica iuxta nostre discrecionis arbitrium puniemus In cuius rei memoriam et testimonium presentem litteram sigilli nostri munimine roboramus testibus michi dominus subnotatis quorum nomina sunt hec Meingotus tumprepositus ecclesie Pataviensis magister Gerhardus plebanus Winnensis Irnfridus decanus in Chrems Wernhardus de Morspach plebanus in Tulna magister Wernhardus canonici ecclesie Pataviensis Elblinus notarius et alii quam plures Acta sunt hec in Sancto Ypolito anno domini MCCLXVI VIIII kalend maii indictione nona pontificatus nostri anno primo