Charter Document - 04270076

Charter Document - 04270076


Charter Number: 04270076
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

P a dei gratia Pataviensis ecclesie electus universis Christi fidelibus salutem Notum esse volumus cunctis ecclesie fidelibus quod fratres et filii nostri in Sancto Ypolito cuiusdam aree nostre particulam angulo cellarii ad kameram suam pertinentis occupaverant quod utique nos divine miserationis et ipsorum peticionis intuitu remisimus Hoc itaque subscriptis testibus et inpressione sigilli nostri roboramus Chunradus scriba Walchunus de Stein Uolricus kapellanus et sacerdos Uolricus notarius Uolricus Schober Reintwinus Albertus Merboto Gelphrat plebanus de Enzinstorf hi de clero de laicis autem Otto iudex Richerus Hainricus Chraiger Hugo de Mutarne filius suus Hainricus Pertholdus Volchradus de Lochelin Sigehardus sororius Sigehardi Ernestus Sweller Gernodus Dietmarus miles de Sancto Christoforo et alii plures