Charter Document - 04270066
Charter Number: | 04270066 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ne res geste oblivionis dispendium patiantur provida sapientum auctoritas scripture remedium introduxit Quapropter nos Otto de Missowe et Otto de Haselowe iudices provinciales per Austriam tenore presentium notum facimus universis quod Fridericus de Wetkenstorf omnes possessiones quas habuit in terra iure hereditario pertinentes sicut curiam magnam in Wetkenstorf maiorinam cum omnibus ad eandem curiam pertinentibus et duorum talentorum redditus in Chernebrunne et vineam in Puech et omnes homines proprios suos dedit propter deum ecclesie sancti Yppoliti et fratribus ibidem iure proprietatis perpetuo possidenda tunc scilicet cum dandi quocunque volebat liberam habuit potestatem In cuius rei perhennem memoriam prefatus Fridericus presentem literam petivit sigillorum nostrorum munimine roborari Et hii sunt testes Leutwinus de Sunberga et Werhardus de Ruspach et filius eius Tiemo de Hekinge Karulus de Charcharen Rebstokch Crecus de Freichshlar et Ortolfus de Willofstorf et frater suus Fridericus Chemblo et alii quam plures Datum in Nebenwurch in placito generali anno domini millesimo CCLXIII indictione VI septimo kalendas decembris