Charter Document - 04270060
Charter Number: | 04270060 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1262 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notandum quod Rudolfus decimator in Pernhartstorf renunciavit simpliciter ad manus prepositi Heinrici omni iuri et actioni que competere sibi poterat in decima in Pernhartstorf et promisit quod si unquam prepositum vel nuncios suos in institutione eiusdem decime impediverit verbo vel facto patenter vel latenter per se vel per alium et de hoc convictus fuerit omnia que habet ab ecclesia sancti Ypoliti vacenta ipsi ecclesie et propter hoc remisit sibi prepositus decem libras Huius facti testes sunt Chunradus custos Eberhardus camerarius Albertus de Erl Pilgrimus scolaris frater Albertus frater Chunradus Rouberius G de Tozenbach Gebhardus im Tal Leutoldus de Wilhalmspurch Tetzlo iudex in Retz Hermannus de Phafendorf Fridericus de Pulka Christanus Marquardus de Radendorf Otto plebannus in Sancto Zenone et alii quam plures