Charter Document - 04270059

Charter Document - 04270059


Charter Number: 04270059
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1262
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Hainricus dei gratia prepositus Sancti Ypoliti constitutiones coriatorum huius civitatis quas inter se de communi consensus fecerunt pro parte nostra approbamus et sigilli nostri munimine confirmamus Constitutiones autem eorum hec sunt de pelle generis caprini preparanda dentur IIII denarii de pelle vero ovina parandadentur II denarii item de servo qui vult doceri artificium eorum dentur X solidi item pro comparando apparatu quo indigent ad opus suum non uxor non servus non ancilla sed ipse magister vadat alias dabit iudici civitatis XII denarios et nobis XXIIII pro emenda item extra civitatem nullus vendat Ioh aut alium apparatum item ubi duo socii sunt simul tantum alter eorum emat Ioh item nullus habeat socium nisi habentem fraternitatem item qui fieri vult magister operis eorum dabit iudici XXX denarios nobis LX civibus illis duodecim XXX magistris in fraternitatem LX et in zeche LX Quicunque inter prefatos coriatores has eorum constitutiones presumpserit violare ipso facto beneficio societatis eorum in magistralibus sit privatus et pro societate eorum denuo quasi nunquam habuerit laborabit In horum omnium testimonium eis sigillo nostro presentem litteram sigillamus