Charter Document - 04270058
Charter Number: | 04270058 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Irnfridus divina miseracione canonicus Pataviensis et decanus in Chrems presentium inspectoribus universis cupimus esse notum quod Arnoldo prespitero de Sancto Michahele in Wachawe super detencione quarundam possessionum suarum in Wachawe iacentium pomario videlicet et vinea Rudlonem de Zaucharn coram nobis qui iudices super eo delegati eramus a sede apostolica inpetente quibusdam altercacionibus interpositis tandem de consilio proboruma virorum qui presentes erant utrimque compromiserunt in arbitros Et dictus quidem Arnoldus prespiter nos et Gozzonem antiquum iudicem elegit pro arbitris prenotatus vero Rudlo in Hainricum militem de Hag et Ottonem filium Arnoldi militis de Dirnstain ex opposito compromisit Qui omnes quatuor in subscriptam concordantes formam de communi consilio huiusmodi arbitrium protulimus inter ipsos quod prenotatus Rudolfus dictas possessiones ad temporavite sue tenere debeat pacifice ac quiete eo vero decedente possessiones prenotate ad manus dicti Arnoldi presbiteri vel cui easdem in extremis suis legaverit libere revolventur In cuius rei testimonium presens instrumentum inconfectum sigillorum nostri videlicet ac civium in Chrems nec non Hainrici militis de Hag est munimine roboratum testibus annotatis quorum nomina hec sunt dominus Hainricus dominus Chunradus dominus Otacherus sacerdotes in Chrems dominus Chalochus de Mautarn dominus Eberhardus plebanus de Spizz Swarzenseberius castellanus Chremensis et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXI kalen iulii