Charter Document - 04270056

Charter Document - 04270056


Charter Number: 04270056
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus hanc litteram inspecturis quod nos Chunradus de Zekking pro remedio anime nostre et in recompensacionem dampnorum que per nos ecclesiam sancti Ypoliti recognoscimus esse passam predium in Hard solvens annuatim IX solidos et IIII denarios eidem ecclesie ac fratribus ibidem unacum iure advocacie in ius et proprietatem per manum Sibotonis filii nostri tradidimus et assignavimus perpetuo possidendum ipsos in possessionem dicti predii testimonio litterarum presencium inducentes Acta sunt hec anno domini MCC sexagesimo XIII kal iulii Huius rei testes sunt Heinricus prepositus Sancti Ypoliti E prepositus Sancti Georii in Herczogenburch in cuius domo hec acta sunt Chunradus Grezlo Chunradus custos Sancti Ypoliti Leupoldus camerarius sacerdotes et canonici Sancti Ypoliti Pilgrimus dyaconus et scolasticus ibidem Rudolfus plebanus de Capella et Otto plebanus de Sancto Zenone Minhardus de Traism Heinricus de Zekking Chunradus de Schoving Bruno de Radoune Meinhardus Poltingarius Ulricus de Herczogenburch Walchunus Catterus Ruoechel Reinwardus Merclo Gleuzer Ulricus dispensator de Czinczeinstorf H Schoennowrius Heinricus et Pilgrimus fratres de Ratelperch Coldenerius iudex in Herczogenburch Heinricus wrachannus de Oczeinstorf Heinricus Reisnarius Alblo de Hauczemperch Heinricus camerarius prepositi Sancti Ypoliti Albero et iterum Albero